@@@@{1IN C. PAPIRIUM CARBONEM}1 㮠non si Opimium defendisti, Carbo, idcirco te isti bonum civem putabunt: simulasse te et aliquid quaesisse perspicuum est, quod Ti. Gracchi mortem saepe in con-tionibus deplorasti, quod P. Africani necis socius fuisti, quod eam legem in tribunatu tulisti, quod semper a bonis dissedisti. @@@@{1PRO LICINIA VIRGINE VESTALI}1 㦳򮦠accusatoris officium est inferre crimina; defensoris diluere et propulsare; testis dicere quae sciat aut audierit; quaesitoris est unum quemque horum in officio suo con-tinere. quare, L. Cassi, si testem, praeterquam quod sciat aut audierit, argumentari et coniectura prosequi patieris, ius accusatoris cum iure testimonii commiscebis, testis inprobi cupiditatem confirmabis, reo duplicem de-fensionem parabis. @@@@{1SUASIO LEGIS SERVILIAE}1 㮠eripite nos ex miseriis, eripite ex faucibus eorum, quorum crudelitas nostro sanguine non potest expleri; nolite sinere nos quoiquam servire, nisi vobis universis, quibus et possumus et debemus. 㮠̦neque me minus vestri quam mei miserebitur. 㮠nam ubi lubido dominatur, innocentiae leve prae-sidium est. @@@@{1PRO M.' CURIO APUD CENTUMVIROS}1 㮠nam si, Scaevola, nullum erit testamentum recte factum nisi quod tu scripseris, omnes ad te cives cum tabulis veniemus, omnium testamenta tu scribes unus. quid igitur? quando ages negotium publicum? quando amicorum? quando tuum? quando denique nihil ages? mihi enim liber esse non videtur, qui non aliquando nihil agit. @@@@{1ORATIO CENSORIA}1 @@@@{1CONTRA CN. DOMITIUM AHENOBARBUM}1 utrumne igitur ego sum, . . . quaeso, Domiti, exemplo gravis et ipsa mea censura notandus, qui domo, quae mihi hereditate obve-nit, comiter habitem, an tu, qui sex arbores [2<30LX>30]2 aestimes? 쮠quanto ergo eam . . . minoris fore existimas, si decem arbusculas inde succidero? * uter igitur luxuriosior est, egone, qui decem co-lumnas centum milibus nummum emi, an tu, qui decem arbuscularum umbram tricies sestertii summa conpen-sas? @@@@{1IN SENATU ADVERSUS}1 @@@@{1L. MARCIUM PHILIPPUM CONSULEM}1 㮠an tu cum omnem auctori-tatem universi ordinis pro pignore putaris eamque in conspectu populi Romani concideris, me his existimas pignoribus terreri? non tibi illa sunt caedenda, si L. Crassum vis coercere: haec tibi est excidenda lin-gua, qua vel avulsa spiritu ipso libidinem tuam liber-tas mea refutabit. @@@@{1PRO C. VISELLIO ACULEONE}1 㮠audiamus . . . pulchellum puerum. * audiamus . . . disertum. @@@@{1PRO CN. PLANCO}1 @@@@{1CONTRA M. IUNIUM BRUTUM}1 㮠minime mirum . . . modo enim existi de balneis. 㮠Brute, testificatur pater se tibi Privernatem fundum reliquisse. sapiens videlicet homo cum primis nostrae civitatis no-rat hunc gurgitem; metuebat, ne cum is nihil haberet, nihil esse ei relictum putaretur. ubi sunt hi fundi, Brute, quos tibi pater publicis commentariis consignatos reliquit? quod nisi puberem te, inquit, iam haberet, quartum li-brum composuisset et se etiam in balneis lotum cum filio scriptum reliquisset. 㮠Brute quid sedes? quid illam anum patri nuntiare vis tuo? quid illis omnibus, quorum imagines duci vides? quid maioribus tuis? quid L. Bruto, qui hunc populum dominatu regio liberavit? quid te agere? cui rei, cui gloriae, cui virtuti studere? patrimonione augendo? at id non est nobilitatis. sed fac esse, nihil superest; lubidines totum dissupaverunt. an iuri civili? est pater-num. sed dicet te, cum aedes venderes, ne in rutis quidem et caesis solium tibi paternum recepisse. an rei militari? qui numquam castra videris! an eloquen-tiae? quae neque est in te et, quidquid est vocis ac linguae, omne in istum turpissimum calumniae quaestum contulisti! tu lucem aspicere audes? tu hos intueri? tu in foro, tu in urbe, tu in civium esse conspectu? tu illam mortuam, tu imagines ipsas non perhorrescis? qui-bus non modo imitandis, sed ne collocandis quidem tibi locum ullum reliquisti. 㮠per tuam nobilitatem, per vestram familiam! * per tuas statuas! @@@@{1PRO PISONE}1 㮠potest fieri, . . . Sile, ut is, unde te audisse dicis, iratus dixerit. * potest etiam, ut tu non recte intellexeris. * potest etiam fieri . . . ut omnino, quod te audisse dicis, nunquam audieris. @@@@{1INCERTAE SEDIS}1 㮠missos faciant patronos; ipsi prodeant.