• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) De resurrectione carnis

V.

[1] Igitur quoniam et rudes quique de communibus adhuc sensibus sapiunt, et dubii et simplices per eosdem sensus denuo inquietantur, et ubique primus iste in nos aries temperatur quo carnis condicio quassatur, necessario et a nobis carnis primum condicio munietur, vituperatione laudatione depulsa: ita nos rhetoricari quoque provocant haeretici, sicut etiam philosophari philosophi. [2] Futtile et frivolum istud corpusculum, quod malum denique appellare non horrent, etsi angelorum fuisset operatio ut Menandro et Marco placet, etsi ignei alicuius extructio aeque angeli ut Apelles docet, sufficeret ad auctoritatem carnis secundae divinitatis patrocinium: angelos post deum novimus. [3] Iam nunc quisquis ille summus deus haeretici cuiusque est, non immerito ab ipso quoque deducerem carnis dignitatem a quo voluntas producendae eius adfuisset: utique enim prohibuisset fieri quam fieri scisset, si fieri noluisset. Itaque et secundum illos aeque caro dei res: nihil operis non eius est qui passus est esse. [4] Bene autem quod et plures et duriores quaeque doctrinae totam hominis figulationem deo nostro cedunt. Quantus hic sit satis nosti qui unicum credidisti. Incipiat iam tibi caro placere cuius artifex tantus est. [5] 'Sed et mundus iste, inquis, dei opus est, et tamen praeterit habitus mundi huius, apostolo quoque auctore, nec idcirco restitutio mundi praeiudicabitur quia dei opus est: et utique si universitas inreformabilis post decessum, quid portio?' Plane, si portio universitati adaequatur. [6] Ad distantias enim provocamus. Primo quidem, quod omnia sermone dei facta sunt et sine illo nihil, caro autem et sermone dei constitit propter formam, ne quid sine sermone----Faciamus enim hominem ante praemisit----et amplius manu propter praelationem, ne universitati compararetur----Et finxit inquit deus hominem----[7] magnae sine dubio differentiae ratio, pro condicione scilicet rerum: minora enim quae fiebant eo cui fiebant, siquidem homini fiebant cui mox a deo addicta sunt. Merito igitur, ut famula, iussu et imperio et sola vocali potestate universa processerant; contra homo, ut dominus eorum, in hoc ab ipso deo extructus est ut dominus esse possit dum fit a domino. [8] Hominem autem memento carnem proprie dici, quae prior vocabulum hominis occupavit. Et finxit deus hominem limum de terra: iam homo qui adhuc limus: Et insufflavit in faciem eius flatum vitae et factus est homo, id est limus, in animam vivam, et posuit deus hominem quem finxit in paradiso. Adeo homo figmentum primo, dehinc totus. [9] Hoc eo commendarim uti quidquid omnino homini a deo prospectum atque promissum est non soli animae verum et carni scias debitum, ut si non ex consortio generis certe vel ex privilegio nominis.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De resurrectione carnis
Übersetzungen dieses Werks
De la résurrection de la chair vergleichen
On the Resurrection of the Flesh vergleichen
On the Resurrection of the Flesh vergleichen
Über die Auferstehung des Fleisches. (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Elucidation - On the resurrection of the flesh

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2023 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung