• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) De cultu feminarum De Cultu Feminarum
Liber I

V.

[1] Aurum et argentum, principes materiae cultus saecularis, id sint necesse est unde sunt, terra scilicet plane gloriosior, quoniam in maledictorum metallorum feralibus officinis poenali opere deplorata nomen terrae in igni reliquit atque exinde de tormentis in ornamenta, de suppliciis in delicias, de ignominiis in honores metalli refuga mutatur. [2] Sed et ferri et aeris et aliarum uilissimarum materiarum par condicio est et terreni generis et metallici operis, quo nihilo generosior iudicari possit auri et argenti substantia penes naturam.

Quod si de qualitate usus gloria est auro et argento, atquin magis ferro et aeri quorum ita disposita utensilitas ut et proprias operas plures et necessariores exhibeant rebus humanis et nihilominus auri et argenti de suo uicem accommodent iustioribus causis. Nam et anuli ferro fiunt; quaedam esui et potui uascula ex aere adhuc seruat memoria antiquitatis. Viderit, si etiam ad spurca instrumentis auri et argenti demens copia deseruit. [3] Certe nec ager auri opere paratur, nec nauis argenti uigore eontexitur. Nullus bidens aurum demergit in terram, nullus clauus argentum intimat tabulis. Taceo totius uitae necessitates ferro et aeri innixas, cum illae ipsae diuites materiae et de metallis refodiendae et in quocumque usu producendae sine ferri et aeris operario uigore non possint. [4] Iam igitur aestimarndum est unde obueniat tanta dignitas auro et argento, cum et consanguineis quantum ad genus et potioribus quantum ad utensilitatem materiis praeferantur.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De Cultu Feminarum
Übersetzungen dieses Werks
On the Apparel of Women vergleichen
Über den weiblichen Putz (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Einleitung: Kathechteische Schriften (Über die Schauspiele, Über die Idolatrie, über den weiblichen Putz, An die Märtyrer, Zeugnis der Seele, über die Busse, über das Gebet, über die Taufe, gegen die Juden, Aufforderung zur Keuschheit)
Elucidations - On the Apparel of Women

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2023 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung