• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) De carne Christi

IV

[1] Igitur si neque ut impossibilem neque ut periculosam deo repudias corporationem, superest ut quasi indignam reicias et accuses. ab ipsa quidem exorsus odio habita nativitate perora, age iam spurcitias genitalium in utero elementorum, humoris et sanguinis foeda coagula, carnis ex eodem caeno alendae per novem menses. describe uterum de die in diem insolescentem, gravem, anxium, nec somno tutum, incertum libidinibus fastidii et gulae. invehere iam et in ipsum mulieris enitentis pudorem, vel pro periculo honorandum, vel pro natura religiosum. [2] horres utique et infantem cum suis impedimentis profusum, utique et oblitum. dedignaris quod pannis dirigitur, quod unctionibus formatur, quod blanditiis deridetur. hanc venerationem naturae, Marcion, despuis, et quomodo natus es? odisti nascentem hominem, et misericordiae patientiae, innocentiae omnis? haec quidem stulta non sunt. quaere ergo de quibus dixerit: et si te praesumpseris invenisse, num erit tam stultum quam credere in deum natum, et quidem ex virgine, et quidem carneum, qui per illas naturae contumelias volutatus sit? [7] dicat haec aliquis stulta non esse, et alia sint quae deus in aemulationem elegerit sapientiae saecularis: et tamen apud illam facilius creditur Iuppiter taurus factus aut cycnus, quam vere homo Christus penes Marcionem.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De carne Christi
Übersetzungen dieses Werks
De la chair de Jesus-Christ vergleichen
On the Flesh of Christ vergleichen
Über den Leib Christi. (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Elucidation - On the flesh of Christ

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2023 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung