• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) Adversus Praxean

CAP. 4.

[1] Ceterum qui filium non aliunde deduco, sed de substantia patris, nihil facientem sine patris voluntate, omnem a patre consecutum potestatem, quomodo possum de fide destruere monarchiam quam a patre filio traditam in filio servo? hoc mihi et in tertium gradum dictum sit, quia spiritum non aliunde puto quam a patre per filium.

[2] vide ergo ne tu potius monarchiam destruas, qui dispositionem et dispensationem eius evertis in tot nominibus constitutam in quot deus voluit. adeo autem manet in suo statu, licet trinitas inferatur, ut etiam restitui habeat patri a filio, siquidem apostolus scribit de ultimo fine, Cum tradiderit regnum deo et patri. oportet enim eum regnare usque dum ponat inimicos eius deus sub pedes ipsius, scilicet secundum psalmum, Sede ad dexteram meam donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. cum autem subiecta erunt illi omnia absque eo qui ei subiecit omnia, tunc et ipse subicietur illi qui ei subiecit omnia, ut sit deus omnia in omnibus.

[3] videmus igitur non obesse monarchiae filium, etsi hodie apud filium est, quia et in suo statu est apud filium et cum suo state restituetur patri a filio. ita eam nemo hoc nomine destruet filium admittat cui et traditam eam a patre et a quo quandoque restituendam patri constat.

[4] hoc uno capitulo epistulae apostolicae potuimus iam et patrem et filium ostendisse duos esse, praeterquam ex nominibus patris et filii, etiam ex eo quod qui tradidit regnum et cui tradidit, item qui subiecit , duo sint necesse est.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Adversus Praxean
Übersetzungen dieses Werks
Against Praxeas vergleichen
Contre Praxéas vergleichen
Gegen Praxeas. (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Appendix - Against Praxeas

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2023 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung