• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) De virginibus velandis De Virginibus Velandis

II.

[1] Sed nolo interim hunc morem veritatis deputare; consuetudo sit tantisper, ut consuetudini etiam consuetudinem opponam. Per Graeciam et quasdam barbarias eius plures ecclesiae virgines suas abscondunt; est et sub hoc caelo institutum istud alicubi, ne qui gentilitati Graecanicae aut barbaricae consuetudinem illam ascribat. [2] Sed eas ego ecclesias proposui, quas et ipsi apostoli vel apostolici viri condiderunt et puto, ante quosdam. Habent igitur et illae eandem consuetudinis auctoritatem; tempora et antecessores opponunt magis quam posterae istae. Quid observabimus, quid eligimus? [3] Non possumus respuere consuetudinem, quam damnare non possumus, utpote non extraneam, quia non extraneorum, cum quibus communicamus scilicet ius pacis et nomen fraternitatis. Una nobis et illis fides, unus deus, idem Christus, eadem spes, eadem lavacri sacramenta, semel dixerim, una ecclesia sumus. Ita nostrum est, quodcumque nostrorum est, ceterum dividis corpus. [4] Tam hic, sicut in omnibus varie institutis et dubiis et incertis fieri solet, adhibenda fuit examinatio, quae magis ex duabus tam diversis consuetudinibus disciplinae dei conveniret, et utique ea deligenda, quae virginis includit, soli deo notas -- quibus, praeter quod a deo, non ab hominibus captanda gloria est, etiam ipsum bonum suum erubescendum est: virginem magis laudando quam vituperando confundas, quia delicti durior frons est, ab ipso et in ipso delicto impudentiam docta --; nam illam consuetudinem, quae virgines negat, dum ostendit, nemo probasset nisi aliqui talis quales virgines ipsae. [5] Tales enim oculi volent virginem visam, quales habet virgo, quae videri volet; invicem se eadem oculorum genera desiderant; eiusdem libidinis est videri et videre. Tam sancti viri est subfundi, si virginem viderit, quam sanctae virginis, si a viro visa sit.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De Virginibus Velandis
Übersetzungen dieses Werks
Du voile des vierges vergleichen
On the Veiling of Virgins vergleichen
Über die Verschleierung der Jungfrauen. (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Elucidations - On the Veiling of Virgins

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2023 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung