• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) De ieiunio adversus psychicos De ieiunio adversus Psychicos

V.

1. Denique ubi iam et familiaris populus allegi deo coepit et restitutio hominis imbui potuit, tunc leges disciplinaeque omnes impositae, etiam quae decerperent uictum, ademptis quibusdam ueluti immundis, quo facilius aliquando ieiunia toleraret homo perpetua in quibusdam abstinentia usus. 2. Nam et primus populus primi hominis resculpserat crimen pronior uentri quam deo deprehensus, cum de duritia Aegyptiae seruitutis ualida manu dei et sublimi brachio ereptus dominus eius uisus est, terrae lacte et melle mananti destinatus, statim autem solitudinis incopiosae circumspectu scandalizatus, saturitatis Aegyptiae detrimenta suspirans in Moysen et Aaron mussitauit: utinam obiissemus percussi a domino in terra Aegypti, quando super ollas carnium sedebamus et panes in plenitudinem comedebamus. Quomodo eduxisti nos in haec deserta ad interficiendam synagogam istam fame? 3. Eadem uentris praelatione deploraturus erat eosdem duces suos et dei arbitros, quos desiderio carnis et recordatu Aegyptiarum copiarum exacerbabat. Quis nos uescet carne? Venerunt in mentem nobis pisces quos in Aegypto edebamus gratis, et cucumeres et pepones et porri et cepe et allia. At nunc anima nostra arida, nihil nisi manna uident oculi nostri. 4. Ita et illis xerophagiae panis angelici displicebant, allium potius et cepe quam caelum fragrare malebant. Et ideo tam ingratis gratiora et esculentiora quaeque detracta sunt, puniendae simul gulae et exercendae continentiae causa, ut illa damnaretur, ista erudiretur.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De ieiunio adversus Psychicos
Übersetzungen dieses Werks
Du jeune vergleichen
On Fasting vergleichen
Über das Fasten, gegen die Psychiker (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Elucidations - On Fasting

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2023 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung