• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De Civitate Dei De civitate Dei (CCSL)
Liber I

Caput II: Quod nulla umquam bella ita gesta sint, ut uictores propter deos eorum, quos uicerunt, parcerent uictis.

Tot bella gesta conscripta sunt uel ante conditam Romam uel ab eius exortu et imperio: legant et proferant sic ab alienigenis aliquam captam esse ciuitatem, ut hostes, qui ceperant, parcerent eis, quos ad deorum suorum templa confugisse compererant, aut aliquem ducem barbarorum praecepisse, ut inrupto oppido nullus feriretur, qui in illo uel illo templo fuisset inuentus. nonne uidit Aeneas Priamum per aras sanguine foedantem quos ipse sacrauerat ignes? nonne Diomedes et Vlixes caesis summae custodibus arcis corripuere sacram effigiem manibusque cruentis uirgineas ausi diuae contingere uittas? nec tamen quod sequitur uerum est: ex illo fluere ac retro sublapsa referri spes Danaum. postea quippe uicerunt, postea Troiam ferro ignibusque deleuerunt, postea confugientem ad aram Priamum obtruncauerunt. nec ideo Troia periit, quia Mineruam perdidit. quid enim prius ipsa Minerua perdiderat, ut periret? an forte custodes suos? hoc sane uerum est; illis quippe interemptis potuit auferri. neque enim homines a simulacro, sed simulacrum ab hominibus seruabatur. quomodo ergo colebatur, ut patriam custodiret et ciues, quae suos non ualuit custodire custodes?

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De civitate Dei (CCSL)
Übersetzungen dieses Werks
La cité de dieu vergleichen
The City of God vergleichen
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
The City of God - Translator's Preface

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2023 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung