• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) De testimonio animae De Testimonio Animae

II.

[1] Non placemus deum praedicantes hoc nomine unico unicum, a quo omnia et sub quo uniuersa. Dic testimonium, si ita scis. Nam te quoque palam et tota libertate, qua non licet nobis, domi ac foris audimus ita pronuntiare, "quod deus dederit", et, "si deus uoluerit". Ea uoce et aliquem esse significas et, omnem illi confiteris potestatem, ad cuius spectas uoluntatem, simul et ceteros negas deos esse, dum suis uocabulis nuncupas, Saturnum, Iouem, Martem, Mineruam. Nam solum deum confirmas quem tantum deum nominas, ut, cum et illos interdum deos appellas, de alieno et quasi pro mutuo usa uidearis. [2] De natura quoque dei, quem praedicamus, nec te latet. "Deus bonus", "deus benefacit" tua uox est. Plane, adicis, "sed homo malus", scilicet contraria propositione oblique et figuraliter exprobrans ideo malum hominem, quia a deo bono abscesserit. Etiam, quod penes deum bonitatis et benignitatis omnis benedictio inter nos summum sit disciplinae et conuersationis sacramentum, "benedicat te deus" tam, facile pronuntias quam Christiano necesse est, at cum in maledictum conuertis benedictionem dei, perinde dicto omnem super nos potestatem eius consistere secundum nos confiteris. [3] Sunt qui etsi deum non negent, dispectorem plane et arbitrum et iudicem non putent, in quo utique nos maxime reiciunt, qui ad istam disciplinam metu praedicati iudicii transuolamus, sic deum honorantes, dum curis obseruationis et molestiis animaduersionis absoluunt, cui ne iram quidem adscribunt. Nam si deus, inquiunt, irascitur, corruptibilis et passionalis est: porro quod patitur quodque corrumpitur etiam interitum potest capere, quem deus non capit. [4] At idem alibi animam diuinam et a deo conlatam confitentes cadunt in testimonium ipsius animae retorquendum aduersus opinionem superiorem. Si enim anima aut diuina aut a deo data est, sine dubio datorem suum nouit, et si nouit, ubique et timet, et tantum postremo ad auctorem. [5] An non timet quem magis propitium uelit quam iratum? Unde igitur naturalis timor animae in deum, si deus non nouit irasci? Quomodo timetur qui nescit offendi? Quid timetur, nisi ira? Unde ira, nisi ex animaduersione? Unde animaduersio, nisi de iudicio? Unde iudicium, nisi de potestate? Cuius potestas summa, nisi dei solius? [6] Hinc ergo tibi, anima, de conscientia suppetit domi ac foris nullo irridente uel prohibente praedicare, "deus uidet omnia", et "deo commendo", et "deus reddet", et "deus inter nos iudicabit". Unde tibi hoc non Christianae? [7] Atque adeo plerumque et uitta Cereris redimita, et pallio Saturni coccinata, et deae Isidis linteata, in ipsis denique templis deum iudicem imploras. Sub Aesculapio stas, Iunonem in aere exornas, Mineruam † calcias furuis galeam formis, et neminem de praesentibus deis contestaris. In tuo foro aliunde iudicem appellas, in tuis templis alium deum pateris. O testimonium ueritatis, quae apud ipsa daemonia te testem efficit Christianorum!

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De Testimonio Animae
Übersetzungen dieses Werks
Das Zeugnis der Seele (BKV) vergleichen
Témoignage de l'âme vergleichen
The Soul's Testimony vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Einleitung: Kathechteische Schriften (Über die Schauspiele, Über die Idolatrie, über den weiblichen Putz, An die Märtyrer, Zeugnis der Seele, über die Busse, über das Gebet, über die Taufe, gegen die Juden, Aufforderung zur Keuschheit)
Elucidations - On the soul's testimony

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2023 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung