• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Hieronymus (347-420) Adversus Helvidium de perpetua virginitate b. Mariae De Virginitate B. Mariae

3.

Helvidius.—Prima ejus propositio fuit: "Matthaeus loquitur: Christi autem generatio sic erat: Cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph, priusquam convenirent, inventa est habens in utero de Spiritu sancto. Joseph autem vir ejus cum esset justus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. Haec autem eo cogitante, ecce Angelus Domini in somnis apparuit ei, dicens: Joseph, fili David, ne timeas accipere Mariam conjugem tuam. Quod enim natum est in ea, de Spiritu sancto est (Matth. I, 18 seqq.). Ecce, inquit, habes desponsatam, non commendatam, ut dicis, et utique non ob aliud desponsatam, nisi quandoque nupturam. Neque enim de non conventuris Evangelista dixisset: Priusquam convenirent: quia nemo de non pransuro dicit, antequam pranderet. Deinde ab Angelo uxorem appellatam et conjunctam. Audiamus nunc quid Scriptura pronuntiet: Exsurgens, inquit, Joseph a somno, fecit sicut praeceperat ei Angelus Domini: et accepit uxorem suam, et non cognovit eam, donec peperit filium suum (Matth. I, 24, 25).

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De Virginitate B. Mariae
Übersetzungen dieses Werks
Über die beständige Jungfrauschaft Mariens. Gegen Helvidius. (BKV) vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2023 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung