• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Hieronymus (347-420) Dialogi contra Pelagianos libri III Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Liber primus

2.

Num gratiae Dei tribuendum? — A. Nulli, o Critobule, dubium est, ex ejus cuncta pendere judicio, qui creator est omnium, et quidquid habemus, illius beneficio deputandum. Sed quaero, hoc ipsum quod Dei asseris gratiae, utrum ad conditionis referas beneficium, an in singulis rebus putes esse quas gerimus, ut scilicet illius in omnibus utamur auxilio; an semel ab eo liberi arbitrii conditi, nostra voluntate vel viribus agamus quod volumus? Novi enim, plerosque vestrum ita ad Dei cuncta referre gratiam, ut non in partibus, sed in genere, hoc est, nequaquam in singulis rebus, sed in conditione arbitrii intelligant potestatem. C. Non est ita ut autumas, sed a me utrumque dicitur, ut et Dei gratiae sit, quod tales conditi sumus, et per singula opera illius adminiculo fulciamur. A. Constat ergo inter nos, in bonis operibus post propriam voluntatem, Dei nos niti auxilio, in malis diaboli. C. Constat, et super hoc nulla contentio est. A. Male ergo sentiunt, qui per singulas res quas agimus, Dei auferunt adjutorium, et illud quod Psalmista canit: Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant qui aedificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam (Ps. CXXVI, 1, 2); et caetera hujuscemodi, perversis interpretationibus, immo risu dignis, ad alios sensus detorquere nituntur.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Übersetzungen dieses Werks
Dialog gegen die Pelagianer (BKV) vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2023 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung