• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) De baptismo

IV

[1] Sed ea satis erit praecerpsisse in quibus et ratio baptismi recognoscitur prima illa quae iam tunc etiam ipso habitu praenotabatur ad baptismi figuram, dei spiritum qui ab initio super aquas vectabatur super aquas intinctorem moraturum. sanctum autem utique super sanctum ferebatur, aut ab eo quod superferebatur id quod ferebat sanctitatem mutuabatur, quoniam subiecta quaeque materia eius quae desuper imminet qualitatem rapiat necesse est, maxime corporalis spiritalem et penetrare et insidere facilem per substantiae suae subtilitatem. ita de sancto sanctificata natura aquarum et ipsa sanctificare concepit. [2] ne quis ergo dicat, 'numquid ipsis enim aquis tinguimur quae tunc in primordio fuerunt?' non utique ipsis, si non ex ea parte ipsis qua genus quidem unum, species vero complures. quod autem generi attributum est etiam in species redundat. [3] ideoque nulla distinctio est mari quis an stagno, flumine an fonte, lacu an alveo diluatur, nec quicquam refert inter eos quos Ioannes in Iordane et quos Petrus in Tiberi tinxit: nisi si et ille spado quem Philippus inter vias fortuita aqua tint plus salutis aut minus rettulit. [4] igitur omnes aquae de pristina originis praerogativa sacramentum sanctificationis consequuntur invocato deo. supervenit enim statim spiritus de caelis et aquis superest sanctificans eas de semetipso, et ita sanctificatae vim sanctificandi combibunt. [5] quanquam ad simplicem actum competat similitudo, ut quoniam vice sordium delictis inquinamur aquis abluamur. sed delicta sicut in carne non comparent, quia nemo super cutem portat maculas idololatriae aut stupri aut fraudis, ita et eiusmodi in spiritu sordent, qui est auctor delicti: spiritus enim dominatur, caro famulatur. tamen utrumque inter se communicant reatum, spiritus ob imperium, caro ob ministerium. igitur medicatis quodammodo aquis per angeli interventum et spiritus in aquis corporaliter diluitur et caro in eisdem spiritaliter emundatur.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De baptismo
Übersetzungen dieses Werks
Du baptême vergleichen
On Baptism vergleichen
Über die Taufe (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Einleitung: Kathechteische Schriften (Über die Schauspiele, Über die Idolatrie, über den weiblichen Putz, An die Märtyrer, Zeugnis der Seele, über die Busse, über das Gebet, über die Taufe, gegen die Juden, Aufforderung zur Keuschheit)
Elucidation - On Baptism

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2023 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung