II.
[1] Si vero et apud deum aliqua secta est Epicureis magis adfinis quam prophetis, sciemus quid audiant a Christo Sadducaei. Christo enim servabatur omnia retro occulta nudare, dubitata dirigere, praelibata supplere, praedicata repraesentare, mortuorum certe resurrectionem non modo per semetipsum verum etiam in semetipso probare. [2] Nunc autem ad alios Sadducaeos praeparamur, partiarios sententiae illorum: dimidiam agnoscunt resurrectionem, solius scilicet animae, ita aspernati carnem sicut et ipsum dominum carnis. Nulli denique alii salutem corporali substantiae invident quam alterius divinitatis haeretici. [3] Ideoque et Christum aliter disponere coacti, ne creatoris habeatur, in ipsa prius carne eius erraverunt, aut nullius veritatis contendentes eam secundum Marcionem et Basiliden, aut propriae qualitatis secundum heredes Valentini et Apellen. [4] Atque ita sequitur ut salutem eius substantiae excludant cuius Christum consortem negant, certi illam summo praeiudicio resurrectionis instructam si iam in Christo resurrexerit caro. [5] Propterea et nos volumen praemisimus de carne Christi, quo eam et solidam probamus adversum phantasmatis vanitatem et humanam vindicamus adversus qualitatis proprietatem, cuius condicio Christum et hominem et filium hominis inscripserit. [6] Carneum enim atque corporeum probantes eum, proinde et obducimus praescribendo nullum alium credendum deum praeter creatorem, dum talem ostendimus Christum in quo dinoscitur deus, qualis promittitur a creatore. Obducti dehinc de deo carnis auctore et de Christo carnis redemptore, iam et de resurrectione carnis revincentur, congruente scilicet et deo carnis auctori et Christo carnis redemptori. [7] Hoc ferme modo dicimus ineundam cum haereticis disceptationem: nam et ordo semper a principalibus deduci exposcit, ut de ipso prius constet a quo dicatur dispositum esse quod quaeritur. [8] Atque adeo et haeretici ex conscientia infirmitatis nunquam ordinarie tractant. Certi enim quam laborent in alterius divinitatis insinuatione adversum deum mundi omnibus naturaliter notum de testimoniis operum, certe et in sacramentis priorem et in praedicationibus manifestatiorem, sub obtentu quasi urgentioris causae, id est ipsius humanae salutis ante omnia requirendae, a quaestionibus resurrectionis incipiunt, quia durius creditur resurrectio carnis quam una divinitas. [9] Atque ita tractatum viribus ordinis sui destitutum et scrupulis potius oneratum depretiantibus carnem paulatim ad alterius divinitatis temperant sensum ex ipsa spei concussione et demutatione. [10] Deiectus enim unusquisque vel motus de gradu eius spei quam susceperat apud creatorem, facile iam declinatur ad alterius spei auctorem etiam ultro suspicandum: per diversitatem enim promissionum diversitas insinuatur deorum. Sic multos inretitos videmus, dum ante de resurrectione carnis eliduntur quam de unione divinitatis elidunt. [11] Igitur quantum ad haereticos demonstravimus quo cuneo
