• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) De resurrectione carnis

III.

[1] Est quidem et de communibus sensibus sapere in dei rebus, sed in testimonium veri, non in adiutorium falsi, quod sit secundum divinam, non contra divinam dispositionem. Quaedam enim et naturaliter nota sunt, ut immortalitas animae penes plures, ut deus noster penes omnes. [2] Vtar ergo et sententia Platonis alicuius pronuntiantis, 'Omnis anima immortalis': utar et conscientia populi contestantis deum deorum: utar et reliquis communibus sensibus qui deum iudicem praedicant, 'Deus videt' et 'Deo commendo'. [3] At cum aiunt 'Mortuum quod mortuum' et 'Vive dum vivis' et 'Post mortem omnia finiuntur, etiam ipsa', tunc meminero et cor vulgi cinerem a deo deputatum et ipsam sapientiam saeculi stultitiam pronuntiatam, tunc si haereticus ad vulgi vitia vel saeculi ingenia confugerit, 'Discede dicam ab ethnico, haeretice: etsi unum estis omnes qui deum fingitis, dum tamen hoc in Christi nomine facis, dum Christianus tibi videris, alius ab ethnico es: redde illi suos sensus, quia nec ille de tuis instruitur: [4] quid caeco duce niteris si vides? Quid vestiris a nudo si Christum induisti? Quid alieno uteris clipeo si ab apostolo armatus es? Ille a te potius discat carnis resurrectionem confiteri quam tu ab illo diffiteri: quia si et a Christianis negari eam oporteret sufficeret illis de sua scientia non de vulgi ignorantia instrui.' [5] Adeo non erit Christianus qui eam negabit quam confitentur Christiani, et his argumentis negabit quibus utuntur non Christiani. [6] Aufer denique haereticis quae cum ethnicis sapiunt, ut de scripturis solis quaestiones suas sistant, et stare non poterunt. Communes enim sensus simplicitas ipsa commendat et compassio sententiarum et familiaritas opinionum, eoque fideliores existimantur quia nuda et aperta et omnibus nota definiunt: ratio autem divina in medulla est, non in superficie, et plerumque aemula manifestis.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De resurrectione carnis
Translations of this Work
De la résurrection de la chair Compare
On the Resurrection of the Flesh Compare
On the Resurrection of the Flesh Compare
Über die Auferstehung des Fleisches. (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Elucidation - On the resurrection of the flesh

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2023 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy