• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) De resurrectione carnis

IV.

[1] Itaque haeretici inde statim incipiunt et inde praestruunt, dehinc et interstruunt, unde sciunt facile capi mentes de communione favorabili sensuum. [2] An aliud prius vel magis audias ab haeretico quam ab ethnico, et non protenus et non ubique convicium carnis, in originem in materiam in casum, in omnem exitum eius, immundae a primordio ex faecibus terrae, immundioris deinceps ex seminis sui limo, frivolae infirmae criminosae molestae onerosae, et post totum ignobilitatis elogium caducae in originem terrae et cadaveris nomen, et de isto quoque nomine periturae in nullum inde iam nomen, in omnis iam vocabuli mortem? [3] 'Hancne ergo, vir sapiens, et visui et contactui et recordatui tuo ereptam persuadere vis quod se receptura quandoque sit in integrum de corrupto, in solidum de casso, in plenum de inanito, in aliquid omnino de nihilo, et utique redhibentibus eam ignibus et undis et alvis ferarum et rumis alitum et lactibus piscium et ipsorum temporum propria gula? [4] Adeone autem eadem sperabitur quae intercidit ut claudus et luscus et caecus et leprosus et paralyticus revertantur, ut redisse non libeat, ad pristinum: an integri, ut iterum talia pati timeant? [5] Quid tum de consequentiis carnis? rursusne omnia necessaria illi, et imprimis pabula atque potacula? Et pulmonibus natandum et intestinis aestuandum et pudendis non pudendum et omnibus membris laborandum? [6] Rursus ulcera et vulnera et febris et podagra et mors redoptanda? nimirum haec erunt vota carnis recuperandae, iterum cupere de ea evadere.' [7] Et nos quidem haec aliquanto honestius pro stili pudore: ceterum quantum etiam spurciloquio liceat, illorum in congressibus experiri tam ethnicorum quam haereticorum.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De resurrectione carnis
Translations of this Work
De la résurrection de la chair Compare
On the Resurrection of the Flesh Compare
On the Resurrection of the Flesh Compare
Über die Auferstehung des Fleisches. (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Elucidation - On the resurrection of the flesh

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2023 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy