• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) Ad martyras Ad Martyras

VI.

[1] Sed haec exempla constantiae omittamus de affectatione venientis. Convertamur ad ipsam condicionis humanae contemplationem, ut et illa nos instruant, si qua constanter adeunda sint, quae et invitis evenire consueverunt. Quotiens enim incendia vivos cremaverunt! Quotiens ferae et in silvis suis et in mediis civitatibus elapsae caveis homines devoraverunt! Quot a latronibus ferro, ab hostibus etiam cruce extincti sunt, torti prius, immo et omni contumelia expuncti!

[2] Nemo non etiam hominis causa pati potest, quod in causa Dei pati dubitat. Ad hoc quidem vel praesentia nobis tempora documenta sint, quantae qualesque personae inopinatos natalibus et dignitatibus et corporibus et aetatibus suis exitus referunt hominis causa: aut ab ipso, si contra eum fecerint, aut ab adversariis eius, si pro eo steterint.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Ad Martyras
Translations of this Work
Ad Martyras Compare
An die Märtyrer Compare
Aux martyrs Compare
Commentaries for this Work
Einleitung: Kathechteische Schriften (Über die Schauspiele, Über die Idolatrie, über den weiblichen Putz, An die Märtyrer, Zeugnis der Seele, über die Busse, über das Gebet, über die Taufe, gegen die Juden, Aufforderung zur Keuschheit)

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2023 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy