• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) Adversus Hermogenem

VI.

[1] Dicit saluum deo esse, ut et solus sit et primus et omnium auctor et omnium dominus et nemini comparandus, quae mox materiae quoque adscribit. Ille quidem deus. Contestabitur deus et iurauit nonnunquam per semetipsum quod alius non sit qualis ipse, sed mendacem eum faciet Hermogenes. Erit enim et materia qualis deus, infecta, innata, initium non habens nec finem. Dicet deus: Ego primus. Et quomodo primus cuius materia coaetanea est? Inter coaetaneos autem et contemporales ordo non est. Aut et materia prima est? Extendi, inquit, caelum solus. Atquin non solus, cum ea enim extendit de qua et extendit. [2] Cum proponit saluo dei statu fuisse materiam, uide ne irrideatur a nobis proinde saluo statu materiae fuisse deum? communi tamen statu amborum. Saluum ergo erit et materiae, ut et ipsa fuerit, sed cum deo, quia et deus solus, sed cum illa. Et ipsa prima cum deo, quia et deus primus cum illa, sed et ipsa incomparabilis cum deo, quia et deus incomparabilis cum illa, et auctrix cum deo et domina cum deo; sic aliquid et non totum materiae habere. [3] Ita illi nihil reliquit Hermogenes quod non et materiae contulisset, ut non materia deo sed deus potius materiae comparetur. Atque adeo cum ea propria dei uindicamus, semper fuisse sine initio, sine fine et primum fuisse et solum et omnium auctorem, materiae quoque competat, quaero quid diuersum et alienum a deo ac per hoc priuatum materia possederit per quod deo non compararetur. In qua omnia dei propria recensentur, satis praeiudicant de reliqua comparatione.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Adversus Hermogenem
Translations of this Work
Against Hermogenes Compare
Contre Hermogène Compare
Gegen Hermogenes. (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2023 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy