• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) Adversus Valentinianos

2

[1] Ideoque simplices notamur apud illos, ut hoc tantum non etiam sapientes, quasi statim deficere cogatur a simplicitate sapientia, domino utramque ingente, “estote prudentes ut serpentes et simplices ut columbae.” aut si nos propterea insipientes quia simplices, num ergo et illi propterea non simplices quia sapientes? nocentissimi autem qui non simplices sicut stultissimi qui non sapientes. [2] et tamen malim meam partem meliori sumi vitio, si forte. praestat minus sapere quam peius, errare quam fallere. porro facies dei spectatur in simplicitate quaerendi ut docet ipsa Sophia, non quidem Valentini, sed Salomonis. deinde infantes testimonium Christi sanguine litaverunt; pueros vocem qui crucem clamant? nec pueri nec infantes, id est simplices non erant; [3] repuerascere nos et apostolus iubet secundum deum, ut malitia infantes per simplicitatem ita demum sapientes sensibus; simul dedit sapientiae ordinem de simplicitate manandi. [4] in summa: Christum columba demonstrare solita est, serpens vero temptare; illa et a primordio divinae pacis praeco, ille a primordio divinae imaginis praedo. its facilius simplicitas sola deum et agnoscere poterit et ostendere, prudentia sola concutere potius et prodere.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Adversus Valentinianos
Translations of this Work
Against the Valentinians Compare
Contre les Valentiniens Compare
Gegen die Valentinianer. (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2023 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy