• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) De fuga in persecutione De Fuga in Persecutione

III.

[1] Cum ergo et haec exempla magis in persecutionibus eveniant, siquidem magis tunc probamur vel reprobamur et magis tunc humiliamur vel emendamur, ab eo permittatur vel imperetur necesse est catholice fieri haec a quo et ex parte, scilicet ab illo qui dicit: Ego sum, qui facio pacem et condo mala, id est bellum; hoc est enim contrarium paci. Nostrae autem paci quod est bellum quam persecutio? [2] Si persecutionis vel maxime exitus aut vitam afferunt aut mortem, aut plagam aut sanationem, habes auctorem eiusdem: Ego percutiam et sanabo, ego vivificabo et mortificabo. [3] Uram, inquit, illos, sicut uritur aurum, et probabo, inquit, illos, sicut probatur argentum. Cum enim exurimur persecutionis ardore, tunc probamur de fidei tenore. Haec erunt 'ignea iacula' diaboli, per quae fidei ustio et conflatio administratur, ex dei tamen voluntate. [4] De isto quis dubitare possit, ignoro, nisi plane frivola et frigida fides, deprehendens eos, qui timide conveniunt in ecclesiam. Dicitis enim [inquit]: 'Quoniam' 'incondite convenimus et simul convenimus et complures concurrimus in ecclesiam, quaerimur a nationibus et timemus, ne turbentur nationes hae.' Non scitis, quod deus sit omnium dominus, et si velit deus, tunc persecutionem patieris, si vero noluerit, silebunt nationes? Credas utique, si tamen in eum deum credis, sine cuius voluntate nec unius passer assis cadit in terram; nos autem, puto, multis passeribus antistamus.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De Fuga in Persecutione
Translations of this Work
De Fuga in Persecutione Compare
De la fuite pendant la persécution Compare
Über das Fliehen in der Verfolgung. (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Elucidations - De Fuga in Persecutione

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2023 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy