• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) De monogamia De Monogamia

II.

[1] Itaque monogamiae disciplinam in haeresim exprobrant nec ulla magis ex causa Paraclitum negare coguntur, quam dum existimant novae disciplinae institutorem et quidem dirissimae illis, ut iam de hoc primum consistendum sit in generali retractatu, an capiat Paraclitum aliquid tale docuisse, quod aut novum deputari possit adversus catholicam traditionem aut onerosum adversus levem sarcinam. [2] De utroque autem ipse dominus pronuntiavit; dicens enim: Adhuc multa habeo quae, loquar ad vos, sed nondum potestis portare ea; cum venerit spiritus sanctus, ille vos ducet in omnem veritatem, satis utique praetendit edocturum illum, quae et nova existimari possint ut numquam retro edita et aliquanto onerosa ut idcirco non edita. [3] 'Ergo', inquis, 'hac argumentatione quidvis novum et onerosum paraclito adscribi poterit, etsi ab adversario spiritu fuerit.' Non utique; adversarius enim spiritus ex diversitate praedicationis appareret, primo regulam adulterans fidei et ita ordinem adulterans disciplinae, quia cuius gradus prior est, eius corruptela antecedit, id est fidei, quae prior est disciplina: ante quis [4] deo haereticus sit necesse st et tunc de instituto; 4. paraclitus autem multa habens edocere, quae in illum distulit dominus, secundum praefinitionem ipsum primo Christum contestabitur qualem credimus cum toto ordine dei creatoris et ipsum glorificabit et de ipso commemorabit et sic de principali regula illa multa, quae sunt disciplinarum, revelabit fidem dicente pro eis integritate praedicationis, novis, quia nunc revelantur, licet onerosis, quia nec nunc sustinentur, non alterius tamen Christi quam qui habere se dixit et alia multa quae a paraclito edocerentur, non minus istis onerosa quam illis, a quibus nondum tunc sustinebantur.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De Monogamia
Translations of this Work
De la monogamie Compare
On Monogamy Compare
Über die einmalige Ehe (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Elucidations - On Monogamy

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2023 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy