• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) De ieiunio adversus psychicos De ieiunio adversus Psychicos

III.

1. Itaque nos hoc prius affirmare debemus quod occulte subrui periclitatur, quantum ualeat apud deum inanitas ista, et ante omnia, unde ratio ipsa processerit hoc modo promerendi deum. Tunc enim agnoscetur obseruationis necessitas, cum eluxerit rationis auctoritas a primordio recensendae. 2. Acceperat Adam a deo legem non gustandi de arbore agnitionis boni et mali, moriturus si gustasset. Verum et ipse tunc in psychicum reuersus post ecstasin spiritalem, in qua magnum illud sacramentum in Christum et ecclesiam prophetauerat, nec iam capiens quae erant spiritus, facilius uentri quam deo cessit, pabulo potius quam praecepto annuit, salutem gula uendidit. Manducauit denique et periit, saluus alioquin, si uni arbusculae ieiunare maluisset; ut iam hinc animalis fides semen suum recognoscat exinde deducens carnalium adpetitionem et spiritalium recusationem. 3. Teneo igitur a primordio homicidam gulam tormentis atque suppliciis inediae puniendam, etiamsi deus nulla ieiunia praecepisset. Ostendens tamen, unde sit occisus Adam, mihi reliquerat intellegenda remedia offensae, qui offensam demonstrarat. Vltro cibum, quibus modis quibusque temporibus potuissem, pro ueneno deputarem et antidotum famem sumerem, per quam purgarem mortis a primordio causam in me quoque cum ipso genere transductam, certus hoc deum uelle cuius contrarium noluit satisque confidens placituram illi continentiae curam, a quo damnatam comperissem incontinentiae culpam. 4. Porro, cum et ipse ieiunium mandet et animam conquassatam proprie utique cibi angustiis sacrificium appellet, quis iam dubitabit omnium erga uictum macerationum hanc fuisse rationem, qua rursus interdicto cibo et obseruato praecepto primordiale iam delictum expiaretur, ut homo per eandem materiam causae satis deo faciat per quam offenderat id est per cibi interdictionem, atque ita salutem aemulo modo redaccenderet inedia, sicut extinxerat sagina, pro unico inlicito plura licita contemnens?

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De ieiunio adversus Psychicos
Translations of this Work
Du jeune Compare
On Fasting Compare
Über das Fasten, gegen die Psychiker (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Elucidations - On Fasting

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2023 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy