• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber I

Caput IV: De asylo Iunonis in Troia, quod neminem liberauit a Graecis, et basilicis apostolorum, quae omnes ad se confugientes a barbaris defenderunt.

Ipsa, ut dixi, Troia, mater populi Romani, sacratis locis deorum suorum munire non potuit ciues suos ab ignibus ferroque Graecorum, eosdem ipsos deos colentium; quin etiam Iunonis asylo custodes lecti, Phoenix et dirus Vlixes, praedam adseruabant; huc undique Troia gaza incensis erepta adytis mensaeque deorum crateresque auro solidi captiuaque uestis congeritur. pueri et pauidae longo ordine matres stant circum. electus est uidelicet locus tantae deae sacratus, non unde captiuos non liceret educere, sed ubi captiuos liberet includere. conpara nunc asylum illud non cuiuslibet dei gregalis uel de turba plebis, sed Iouis ipsius sororis et coniugis et reginae omnium deorum cum memoriis nostrorum apostolorum. illuc incensis templis et dis erepta spolia portabantur, non donanda uictis, sed diuidenda uictoribus; huc autem et quod alibi ad ea loca pertinere conpertum est cum honore et obsequio religiosissimo reportatum est. ibi amissa, hic seruata libertas; ibi clausa, hic interdicta captiuitas; ibi possidendi a dominantibus hostibus premebantur, huc liberandi a miserantibus ducebantur: postremo illud Iunonis templum sibi elegerat auaritia et superbia leuium Graeculorum, istas Christi basilicas misericordia et humilitas etiam inmanium barbarorum. nisi forte Graeci quidem in illa sua uictoria templis deorum communium pepercerunt atque illo confugientes miseros uictosque Troianos ferire uel captiuare non ausi sunt, sed Vergilius poetarum more illa mentitus est. immo uero morem hostium ciuitates euertentium ille descripsit.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2023 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy