2.
Igitur sanctus mihi invocandus est Spiritus, ut beatae Mariae virginitatem suo sensu, ore meo defendat. Invocandus est Dominus Jesus, ut sacri ventris hospitium, cujus decem mensibus inhabitator fuit, ab omni concubitus suspicione tueatur. Ipse quoque Deus Pater est imprecandus, ut matrem Filii sui, virginem ostendat fuisse post partum, quae fuit mater antequam nupta. Non campum rhetorici desideramus eloquii, non Dialecticorum tendiculas, nec Aristotelis spineta conquirimus: ipsa Scripturarum verba ponenda sunt: ipsis quibus adversum nos usus est testimoniis, revincatur, ut intelligat, se et legere potuisse quae scripta sunt, et non potuisse quae pietate roborata sunt, cognoscere.
