• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Jerome (347-420) De Virginitate B. Mariae

4.

Hieronymus. Praepositio ante quid ostendit. Maria quare virgo sponsata conceperit.—Curramus per singula, et impietatem iisdem, quibus ingressa est, vestigiis persequentes, pugnantia inter se dixisse doceamus. Desponsatam confitetur: et statim uxorem vult esse quam confessus est sponsam. Rursum quam uxorem nominat, dicit non ob aliud desponsatam, nisi quandoque nupturam. Et ne parum hoc arbitremur: "Habes, inquit, desponsatam, et non commendatam, id est, necdum uxorem, necdum maritali vinculo copulatam. In eo vero quod ait, Neque enim de non conventuris Evangelista dixisset: Priusquam convenirent: quia nemo de non pransuro dicit, antequam pranderet, doleamne, an rideam, nescio." Imperitiae arguam, an temeritatis accusem? Quasi si quis dixerit: Antequam in portu pranderem, ad Africam navigavi, non possit stare sententia, nisi ei in portu prandendum quandoque sit. Aut si velimus dicere: Paulus apostolus antequam ad Hispanias pergeret, Romae in vincula conjectus est. Aut certe illud: Helvidius antequam poenitentiam ageret, morte praeventus est: statim aut Paulo post vincula ad Hispanias sit eundum: aut Helvidio poenitentia agenda post mortem; cum Scriptura dicat: In inferno autem quis confitebitur tibi (Psal. VI, 6)? Ac non potius sit intelligendum, quod, ante, praepositio, licet saepe consequentiam indicet, tamen nonnumquam ea tantum quae prius cogitabantur, ostendat. Unde nec necesse sit ut cogitata fiant, cum aliud ideo intervenerit, ne ea quae cogitata sunt, fierent. Igitur cum Evangelista dicat: priusquam convenirent, proximum nuptiarum tempus ostendit, et in eo jam rem fuisse ut, quae prius sponsa fuerat, esse uxor inciperet. Quasi dixerit: Antequam oscula amplexusque miscerent; antequam rem agerent nuptiarum, inventa est habens in utero. Inventa est autem a nullo alio, nisi a Joseph, qui sponsae uterum tumentem pene jam licentia maritali, et curiosis oculis deprehendit. Non tamen sequitur, ut prioribus docuimus exemplis, eum cum Maria convenisse post partum, cujus conveniendi desiderium, uteri conceptione sublatum est. Quod autem in somnis dicitur ad Joseph: Ne timeas accipere Mariam uxorem tuam. Et rursum: Exsurgens autem Joseph a somno, fecit sicut praecepit ei Angelus Domini, et accepit uxorem suam, nullum movere debet, quasi ex eo quod uxor est appellata, sponsa esse desierit: cum hanc esse Scripturae divinae consuetudinem noverimus, ut sponsas appellet uxores. Sicut in sequentibus Deuteronomii testimoniis approbatur: Si quis, inquit, invenerit virginem desponsatam viro in campo, et vim faciens dormierit cum ea, morte moriatur, quia humiliavit uxorem proximi sui (Deut. XXII, 25). Et in alio loco: Si autem fuerit adolescentula desponsata viro, et invenerit homo eam in civitate, et dormierit cum ea, educetis utrumque ad portas civitatis illius, et lapidabuntur lapidibus, et morientur. Adolescentula quidem, quia non proclamavit, cum esset in civitate: vir autem, quia humiliavit uxorem proximi sui: et eradicabitis malum [Al. malignum] ex vobismetipsis (Ibid., 23, 24). Necnon et alibi: Et quis ille homo, cui desponsata est uxor, et non accepit [Al. accipiet] eam? Vadat et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et homo alius accipiat eam (Deut. XX, 7). Si cui autem scrupulus commovetur, quare desponsata, et non potius sine sponso, sive (ut Scriptura appellat) marito, virgo conceperit, sciat triplicem fuisse rationem. Primo, ut per genealogiam Joseph, cujus Maria cognata erat, origo quoque Mariae monstraretur. Secundo, ne juxta legem Moysi ut adultera lapidaretur a populo. Tertio, ut ad Aegyptum fugiens haberet solatium, custodis potius quam mariti. Quis enim in tempore illo credidisset Virgini de sancto eam Spiritu concepisse; venisse angelum Gabriel, Dei detulisse mandatum; ac non magis quasi adulteram, juxta exemplum Susannae, sententiae omnium condemnassent, cum hodie, toto jam credente mundo, argumententur Judaei, Isaia dicente, Ecce virgo in utero concipiet, et pariet filium (Isai. VII, 14), in Hebraeo juvenculam scriptum esse, non virginem, id est, AALMA, non BETHULA? Adversus quos in alio loco competentius disseremus. Denique excepto Joseph, et Elisabeth, et ipsa Maria, paucisque admodum, si quos ab his audisse possumus aestimare, omnes Jesum filium aestimabant Joseph: intantum, ut etiam Evangelistae opinionem vulgi exprimentes, quae vera historiae lex est, patrem cum dixerint Salvatoris, ut ibi, Et venit in spiritu in Templum (haud dubium quin Simeon) et cum inducerent parentes ejus puerum Jesum, ut facerent de illo secundum consuetudinem legis (Luc. II, 27). Et alibi: Et erant pater illius et mater admirantes super his quae dicebantur de eo (Ibid., 33). Et rursum: Et ibant parentes ejus per annum in Jerusalem in solemni die Paschae (Ibid., 41). Ac deinde: Et completis diebus cum reverterentur, remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus (Ibid., 43). Ipsa quoque Maria quae ad Gabrielem responderat, dicens, Quomodo erit hoc, quia virum non cognovi, quid de Joseph loquitur, ausculta: Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego, dolentes quaerebamus te (Ibid., 48). Non hic Judaeorum, ut plerique argumentantur, non illudentium vox est. Evangelistae patrem Joseph dicunt: patrem Maria confitetur. Non quod (ut superius indicavi) vere pater Joseph fuerit Salvatoris; sed quod ad famam Mariae conservandam, pater sit ab omnibus aestimatus, qui antequam moneretur ab Angelo: Joseph, fili David, ne timueris accipere Mariam conjugem tuam; quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est (Matth. I, 20), cogitabat occulte dimittere eam. Intantum suum non esse, qui conceptus fuerat, confidebat. Sed jam satis docendi magis, quam respondendi studio disputatum est, cur Joseph pater Domini, cur Maria appellata sit conjux: in quo et hoc breviter continetur, cur fratres ejus quidam esse dicantur.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De Virginitate B. Mariae
Translations of this Work
Über die beständige Jungfrauschaft Mariens. Gegen Helvidius. (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2023 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy