• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Jerome (347-420) De Virginitate B. Mariae

5.

Helvidius.—Verum quia suum locum huic quaestiunculae reservamus, et ad reliqua festinat oratio: nunc illud est disserendum, quomodo Scriptura dicat: Exsurgens autem Joseph a somno, fecit sicut praecepit ei Angelus Domini, et accepit uxorem suam, et non cognoscebat eam, donec peperit filium, et vocavit nomen ejus Jesum (Matth. I, 24, 25). In quo primum adversarius superfluo labore desudat, cognoscendi verbum ad coitum magis, quam ad scientiam referendum: quasi hoc quisquam negaverit, et eas ineptias quas redarguit, aliquando prudens quispiam potuerit suspicari. Deinde vult docere, quod donec, sive usque, adverbium, certum tempus significet: quo completo fiat id, quod usque ad illud temporis quod praescriptum est, non fiebat, velut in praesenti: Et non cognoscebat eam, donec peperit filium. Apparet, inquit, cognitam esse post partum, cujus cognitionem filii tantum differebat generatio. Et ad hoc approbandum congerit de Scripturis exempla quamplurima, more Andabatarum gladium in tenebris ventilans, et linguae sonum ad confodienda sui tantum corporis membra concutiens.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De Virginitate B. Mariae
Translations of this Work
Über die beständige Jungfrauschaft Mariens. Gegen Helvidius. (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2023 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy