6.
Hieronymus.—Ad quod nos breviter respondemus, et cognoscebat, et usque, sermonem, in Scripturis sanctis, dupliciter intelligi. Et de eo quidem quod scriptum est, cognoscebat, ad coitum esse referendum, ipse disseruit: nullo dubitante, quin ad scientiam saepe referatur, ut ibi: Remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus. Nunc illud est ostendendum, ut quomodo ibi consuetudinem Scripturae secutus est, sic etiam in donec, ejusdem Scripturae auctoritate frangatur, quae saepe certum tempus (ut ipse disseruit) in ejus assumptione significat, saepe infinitum, ut est illud, quod Deus ad quosdam loquitur in Propheta: Ego sum, ego sum, et donec senescatis ego sum (Isai. XLIII; Jerem. VII). Numquid postquam illi senuerint, Deus esse desistet? Et Salvator in Evangelio ad Apostolos, Ecce ego, inquit, vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matt. XXVIII, 20). Ergo post consummationem saeculi a discipulis suis Dominus abscedet, et tunc quando in duodecim soliis judicaturi sunt duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 38), Domini consortio fraudabuntur? Paulus quoque apostolus Corinthiis scribens: Primitiae, ait, Christus: deinde hi qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt: deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum destruxerit omnem principatum et omnem potestatem et virtutem. Oportet enim illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus, omnia enim sub pedibus ejus subjecit (I Cor. XV, 23, 26). Esto, de homine dictum sit, non negamus de eo qui passus est crucem, qui postea sedere jubetur a dextris. Quid sibi vult hoc quod ait, Oportet enim illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus? Numquid tamdiu regnaturus est Dominus, donec incipiant esse inimici sub pedibus ejus; et postquam illi sub pedibus fuerint, regnare desistet: cum utique tunc magis regnare incipiet, cum inimici coeperint esse sub pedibus? David quoque in quarto graduum psalmo: Sicut oculi ancillae in manibus dominae suae, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri (Psal. CXXII, 3). Ergo tamdiu Propheta oculos habebit ad Dominum, quamdiu misericordiam impetret, et post impetratam misericordiam, oculos torquebit in terram? Qui in alio loco dicit: Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in verbum justitiae tuae (Psal. CXVIII, 123). Poteram super hoc innumerabilia exempla congerere, et omnem lacessentis procacitatem, testimoniorum nube celare; verum adhuc pauca subjiciam, ut his similia ipse sibi lector inveniat.
