• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Jerome (347-420) Dialogi contra Pelagianos libri III Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Liber primus

3.

In singulis rebus Dei opus esse adjutorio. — C. Quid mihi necesse est contra alios dicere, cum meum responsum habeas? A. Tuum responsum cujusmodi? Eos bene sentire, an male? C. Et quae me cogit necessitas, ut contra alios promam sententiam? A. Disputationis ordo et ratio veritatis. An ignoras omne quod dicitur, aut esse, aut non esse; et aut inter bona, aut mala debere numerari? Hoc ergo de quo interrogo, aut bene dici, aut male, ingratis tibi fatendum est. C. Si in singulis rebus quas gerimus, Dei utendum est adjutorio, ergo et calamum temperare ad scribendum, et temperatum pumice terere, manumque aptare litteris, tacere, loqui, sedere, stare, ambulare, currere, comedere, jejunare, flere, ridere, et caetera hujuscemodi, nisi Deus juverit, non poterimus? A. Juxta meum sensum non posse perspicuum est. C. In quo igitur liberum habemus arbitrium, et Dei in nos gratia custoditur, si ne hoc quidem absque Deo possumus facere?

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Translations of this Work
Dialog gegen die Pelagianer (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2023 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy