• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Jerome (347-420) Vita Hilarii Vita S. Hilarionis
Caput I

3.

Audiens autem tunc celebre nomen Antonii, quod per omnes Aegypti populos ferebatur, incensus visendi eius studio, perrexit ad eremum. Et statim ut eum vidit, mutato pristino habitu, duobus [Ms. tribus] fere mensibus iuxta eum mansit, contemplans ordinem vitae eius morumque gravitatem. Quam creber in oratione, quam humilis in suscipiendis fratribus, severus in corripiendis, alacer in exhortandis esset: et ut continentiam, cibique eius [0030B] asperitatem nulla umquam infirmitas frangeret. Porro frequentiam eorum, qui ad eum ob varias passiones aut impetus daemonum concurrebant, ultra non ferens: nec congruum esse ducens, pati in eremo populos civitatum: sicque sibi magis incipiendum esse, ut coepisset Antonius; illum quasi virum fortem victoriae praemia accipere: se necdum militare coepisse; reversus est cum quibusdam Monachis ad patriam: et parentibus iam defunctis, partem substantiae fratribus, partem pauperibus largitus est, nihil sibi omnino reservans, et timens illud de Actibus Apostolorum, Ananiae et Sapphirae vel exemplum, vel supplicium; maximeque Domini memor, dicentis: Qui non renuntiaverit omnibus quae habet, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 33). Erat [0030C] autem tunc annorum quindecim. Sic nudus, et armatus in Christo, solitudinem, quae in septimo milliario a Maioma Gazae emporio per littus euntibus Aegyptum, ad laevam flectitur, ingressus est. Cumque essent cruenta latrociniis loca, et propinqui amicique eius imminens periculum denuntiarent, contempsit mortem, ut mortem evaderet.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Vita S. Hilarionis
Translations of this Work
Leben des hl. Einsiedlers Hilarion (BKV) Compare
Vie de Saint Hilarion Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2023 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy