• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Jerome (347-420) Vita Hilarii Vita S. Hilarionis
Caput II

4.

Ieiunium Hilarionis. Mirabantur omnes animum: mirabantur aetatem; nisi quod flamma quaedam [0031A] pectoris, et scintillae fidei in oculis relucebant. Laeves [al. lenes] erant genae, delicatum corpus et tenue, et ad omnem iniuriam impatiens: quod levi vel frigore, vel aestu, posset affligi. Igitur sacco tantum membra coopertus, et pelliceum habens ependyten, quem illi beatus Antonius proficiscenti dederat, sagumque rusticum, inter mare et paludem, vasta et terribili solitudine fruebatur, quindecim tantum caricas post solis occasum comedens. Et quia regio latrociniis infamis erat, numquam in eodem loco habitare consueverat. Quid [al. mansitans. Quid] faceret diabolus? quo se verteret? Qui gloriabatur ante, dicens: In coelum ascendam, super sidera coeli ponam thronum meum, et ero similis Altissimo (Isa. XIV, 14), cernebat se vinci a puero, et prius [0031B] ab eo calcatum fuisse, quam per aetatem peccare potuisset.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Vita S. Hilarionis
Translations of this Work
Leben des hl. Einsiedlers Hilarion (BKV) Compare
Vie de Saint Hilarion Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2023 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy