• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Jerome (347-420) Vita Malchi Vita Malchi monachi captivi

II

[Adolescentulus morabatur in Syria Hieronymus.]

Maronias triginta fere milibus ab Antiochia, urbe Syriae, haud grandis ad orientem distat viculus. Hic post multos vel dominos vel patronos, dum ego adulescentulus morarer in Syria, ad papae Euagrii necessarii mei possessionem devolutus est. Quem idcirco nunc nominavi, ut ostenderem, unde nossem, quod scripturus sum.

Erat illic quidam senex nomine Malchus, quem nos Latine «regem» possumus dicere, Syrus natione et lingua, ut revera eiusdem loci indigena. Anus quoque in eius contubernio, valde decrepita et iam morti proxima, videbatur. Tam studiose ambo religiosi et sic ecclesiae limen terentes, ut Zachariam et Elisabeth de evangelio crederes - nisi quod Ioannes in medio non erat. De his cum curiose ab accolis quaererem, quaenam esset eorum copula, matrimonii, sanguinis an spiritus, omnes voce consona sanctos et deo placitos et mira nescioquae respondebant. Qua cupiditate illectus adorsus sum hominem et curiosius sciscitans rerum fidem haec ab eo accepi.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Vita Malchi monachi captivi
Translations of this Work
Leben und Gefangenschaft des Mönches Malchus (BKV) Compare
Vie de Saint Malc Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2023 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy