• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Boethius, Anicius Manlius Severinus (480-524) Philosophiae consolatio Consolatio philosophiae
Liber primus

VI.

Cum Phoebi radiis grave

Cancri sidus inaestuat,

Tum qui larga negantibus

Sulcis semina credidit,

Elusus Cereris fide

Quernas pergat ad arbores.

Numquam purpureum nemus

Lecturus violas petas,

Cum saevis Aquilonibus

Stridens campus inhorruit,

Nec quaeras avida manu

Vernos stringere palmites,

Uvis si libeat frui;

Autumno potius sua

Bacchus munera contulit.

Signat tempora propriis

Aptans officiis deus

Nec, quas ipse coercuit,

Misceri patitur vices.

S. 28 Sic quod praecipiti via

Certum deserit ordinem,

Laetos non habet exitus.

[1] Primum igitur paterisne me pauculis rogationibus statum tuae mentis attingere atque temptare, ut, qui modus sit tuae curationis, intellegam?

[2] Tu vero arbitratu, inquam, tuo quae voles ut responsurum rogato.

[3] Tum illa: Huncine, inquit, mundum temerariis agi fortuitisque casibus putas, an ullum credis ei regimen inesse rationis?

[4] Atqui, inquam, nullo existimaverim modo, ut fortuita temeritate tam certa moveantur, verum operi suo conditorem praesidere deum scio nec umquam fuerit dies, qui me ab hac sententiae veritate depellat.

[5] Ita est, inquit, nam id etiam paulo ante cecinisti, hominesque tantum divinae exsortes curae esse deplorasti; nam de ceteris, quin ratione regerentur, nihil movebare. [6] Papae autem vehementer admiror, cur in tam salubri sententia locatus aegrotes. Verum altius perscrutemur; nescio quid abesse coniecto. [7] Sed dic mihi, quoniam deo mundum regi non ambigis, quibus etiam gubernaculis regatur advertis?

[8] Vix, inquam, rogationis tuae sententiam nosco, nedum ad inquisita respondere queam.

[9] Num me, inquit, fefellit abesse aliquid, per quod, velut hiante valli robore in animum tuum perturbationum morbus inrepserit? [10] Sed dic mihi, meministine, quis sit rerum finis, quove totius naturae tendat intentio?

Audieram, inquam, sed memoriam maeror hebetavit.

Atqui scis, unde cuncta processerint?

[11] Novi , inquam, deumque esse respondi.

[12] Et qui fieri potest, ut principio cognito, quis sit rerum finis, ignores? [13] Verum hi perturbationum mores, ea valentia est, ut movere quidem loco hominem possint, convellere autem sibique totum exstirpare non possint.

[14] Sed hoc quoque respondeas velim: Hominemne te esse meministi?

[15] Quidni, inquam, meminerim?

Quid igitur homo sit poterisne proferre?

Hocine interrogas, an esse me sciam rationale animal atque mortale? Scio, et id me esse confiteor.

[16] Et illa: nihilne aliud te esse novisti?

Nihil.

[17] Iam scio, inquit, morbi tui aliam vel maximam causam: quid ipse sis, nosse S. 30 desisti. Quare plenissime vel aegritudinis tuae rationem vel aditum reconciliandae sospitatis inveni. [18] Nam quoniam tui oblivione confunderis, et exsulem te et exspoliatum propriis bonis esse doluisti. [19] Quoniam vero quis sit rerum finis ignoras, nequam homines atque nefarios potentes felicesque arbitraris. Quoniam vero, quibus gubernaculis mundus regatur, oblitus es, has fortunarum vices aestimas sine rectore fluitare: magnae non ad morbum modo, verum ad interitum quoque causae; sed sospitatis auctori grates, quod te nondum totum natura destituit. [20] Habemus maximum tuae fomitem salutis veram de mundi gubernatione sententiam, quod eam non casuum temeritati, sed divinae rationi subditam credis. Nihil igitur pertimescas, iam tibi ex hac minima scintillula vitalis calor illuxerit. [21] Sed quoniam firmioribus remediis nondum tempus est et eam mentium constat esse naturam, ut, quotiens abiecerint veras, falsis opinionibus induantur, ex quibus orta perturbationum caligo verum illum confundit intuitum, hanc paulisper lenibus mediocribusque fomentis attenuare temptabo, ut dimotis fallacium affectionum tenebris splendorem verae lucis possis agnoscere.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Consolatio philosophiae
Translations of this Work
Trost der Philosophie (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Nachwort Trost der Philosophie

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2023 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy