• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Tertullien (160-220) Adversus Hermogenem

V.

[1] 'Sed deus deus est et materia materia est.' Quasi diuersitas nominum comparationi resistat, si status idem uindicetur! Sit et natura diuersa, sit et forma non eadem, dummodo ipsius status una sit ratio. Innatus deus; an non et innata et materia? Semper deus; an non semper et materia? Ambo sine initio, ambo sine fine, ambo etiam auctores uniuersitatis, tam qui fecit quam de qua fecit. Neque enim potest non et materia auctrix omnium deputari, de qua uniuersitas consistit. [2] Quomodo respondebit? Non statim materiam comparari deo si quid dei habeat, quia non totum habendo non concurrat in plenitudinem comparationis? Quid eo reliquit amplius, ut non totum dei materiae dedisse uideatur? 'Vel qua', inquit, 'et sic habente materia salua sit deo et auctoritas et substantia, qua solus et primus auctor est et dominus omnium censeatur.' [3] Veritas autem sic unum deum exigit, defendendo ut solius sit quicquid ipsius est. Ita enim ipsius erit, si fuerit solius, et ex hoc alius deus non possit admitti, dum nemini licet habere de deo aliquid. [4] 'Ergo', inquis, 'nec nos habemus dei aliquid.' Immo habemus et habebimus, sed ab ipso, non a nobis. Nam et dii erimus, si meruerimus illi esse de quibus praedicauit Ego dixi, uos dii estis et Stetit deus in ecclesia deorum, sed ex gratia ipsius, non ex nostra proprietate, quia ipse est solus qui deos faciat. [5] Materia autem proprium facit quod cum deo habet; aut si a deo accepit quod est dei, ordinem dico aeternitatis, potest et credi et habere illam cum deo aliquid et deum illam non esse. Quale est autem cum confitetur illam aliquid cum deo habere et uult solius dei esse quod materiam non negat habere?

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Adversus Hermogenem
Traductions de cette œuvre
Against Hermogenes Comparer
Contre Hermogène Comparer
Gegen Hermogenes. (BKV) Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2023 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité