• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Tertullien (160-220) De exhortatione castitatis De Exhortatione Castitatis

IV.

[1] Ceterum de secundo matrimonio scimus plane apostolum pronuntiasse: Solutus es ab uxore, ne quaesieris uxorem, sed et si duxeris, non delinques. Perinde tamen et huius sermonis ordinem de consilio suo, non de diuino praecepto introducit. Multum autem interest inter dei praeceptum et consilium hominis. Praeceptum domini, inquit, non habeo, sed consilium do, quasi misericordiam consecutus a domino fidelis esse. [2] Ceterum neque in euangelio neque in ipsius Pauli epistolis ex praecepto dei inuenias permissam matrimonii iterationem. Vnde unum habendum confirmatur, quia quod a domino permissum non inuenitur, id agnoscitur interdictum. Adde quod et haec ipsa humani consilii interiectio, quasi iam recogitationem excessus sui passa, statim se refrenat et reuocat, cum subiungit: Verumtamen huiusmodi pressuram carnis habebunt, cum parcere se eis dicit, cum Tempus in collecto esse adicit, quo oporteat etiam habentes matrimonia pro non habentibus agere, cum sollicitudinem nuptorum et innuptorum committit. [3] Per haec enim docens cur non expediat nubere, dissuadet ab eo quod supra indulserat. Et hoc de primo matrimonio: quanto magis de secundo? Cum uero nos ad exemplum suum hortatur, utique ostendens quid nos uelit esse, id est continentes, pariter declarat quid nos esse nolit, id est incontinentes. Ita et ipse cum aliud uult, id quod non uult nec sponte nec ueritate permittit. Si enim uellet, non permisisset, immo imperasset. [4] 'Sed ecce rursus mulierem marito defuncto dicit nubere posse, si cui uelit, tantum in domino'. At enim felicior erit, inquit, si sic permanserit, secundum meum consilium. Puto autem, et ego dei spiritum habeo. Videmus duo consilia, quo supra nubendi ueniam facit, et quo postmodum continentiam nubendi docet. [5] Cui ergo, inquis, assentabimur? Inspice et lege. Cum ueniam facit, hominis prudentis consilium allegat, cum continentiam indicit, spiritus sancti consilium affirmat. Sequere admonitionem cui diuinitas patrocinatur. Spiritum quidem dei etiam fideles habent, sed non omnes fideles apostoli. Cum ergo qui se fidelem dixerat adiecit postea spiritum dei se habere, quod nemo dubitaret etiam de fideli, idcirco id dixit, ut sibi apostoli fastigium redderet. [6] Proprie enim apostoli spiritum sanctum habent, qui plene habent in operibus prophetiae et efficacia uirtutum documentisque linguarum, non ex parte, quod ceteri. Ita spiritus sancti auctoritatem ad eam speciem adire fecit, cui magis nos obsequi uoluit, et factum est iam non consilium diuini spiritus, sed pro eius maiestate praeceptum.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De Exhortatione Castitatis
Traductions de cette œuvre
Exhortation à la chasteté Comparer
On Exhortation to Chastity Comparer
Über die Aufforderung zur Keuschheit (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Einleitung: Kathechteische Schriften (Über die Schauspiele, Über die Idolatrie, über den weiblichen Putz, An die Märtyrer, Zeugnis der Seele, über die Busse, über das Gebet, über die Taufe, gegen die Juden, Aufforderung zur Keuschheit)
Elucidations - On Exhortation to Chastity

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2023 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité