V.
[1] Ad legem semel nubendi dirigendam ipsa origo humani generis patrocinatur, contestans quid deus in primordio constituerit in formam posteritatis recensendum. Nam cum hominem figulasset eique parem necessariam prospexisset, unam de costis eius mutuatus unam illi feminam finxit, cum utique nec artifex nec materia defecisset. Plures costae in Adam et infatigabiles manus in deo, sed non plures uxores apud deum. [2] Et ideo homo dei Adam et mulier dei Eua unis inter se nuptiis functi formam hominibus dei de originis auctoritate et prima dei uoluntate sanxerunt. Denique, erunt, inquit, duo in carne una, non tres, neque quattuor. Alioquin iam non una caro nec duo in unam carnem. Tunc erunt, si coniunctio et concretio in unitatem semel fiat. Si uero rursus aut saepius, iam una esse desiit, et erunt iam non duo in unam carnem, sed una plane caro in plures. [3] At cum apostolus in ecclesiam et Christum interpretatur 'erunt duo in unam carnem', secundum spiritales nuptias ecclesiae et Christi (unus enim Christus et una eius ecclesia), agnoscere debemus duplicatam et exaggeratam esse nobis unius matrimonii legem tam secundum generis fundamentum quam secundum Christi sacramentum. [4] De uno matrimonio censemur utrobique, et carnaliter in Adam et spiritaliter in Christo. Duarum natiuitatum unum est monogamiae praescriptum. In utraque degenerat qui de monogamia exorbitat. Numerus matrimonii a maledicto uiro coepit. Primus Lamech duabus maritatus tres in unam caraem effecit.
