• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Tertullien (160-220) De Idololatria

V.

[1] Plane impensius respondebo ad excusationes huiusmodi artificum, quos numquam in domum dei admitti oportet si quis eam disciplinam norit. Iam illa obici solita uox, non habeo aliud quo uiuam, districtius repercuti potest: uiuere ergo habes? quid tibi cum deo est, si tuis legibus uiuis ? Tum quod et de scripturis audent argumentari, dixisse apostolum: ut quisque fuerit inuentus, ita perseueret, possumus igitur omnes in peccatis perseuerare ex ista interpretatione. [2] Nec enim quisquam nostrum non peccator inuentus est, cum Christus non alia ex causa descenderit quam peccatorum liberandorum. Item eundem praecepisse dicunt secundum suum exemplum, uti manibus suis unusquisque operetur ad uictum. Si hoc praeceptum ab omnibus manibus defenditur, credo et fures balneares manibus suis uiuere et ipsos latrones manibus agere quo uiuant, item falsarios utique non pedibus, sed manibus operari malas litteras, histriones uero non manibus solis, sed totis membris uictum elaborare. [3] Pateat igitur ecclesia omnibus, qui manibus et suo opere tolerant, si nulla exceptio est aritum quas dei disciplina non recipit. Sed ait quidam aduersus similitudinis interdictae propositionem : cur ergo Moses in eremo simulacrum serpentis ex aere fecit ? Seorsum figurae, quae dispositioni alicui arcanae praestruebantur, non ad erogationem legis, sed ad exemplarium causae suae. Alioquin si haec ut aduersarii legis interpretemur, numquid et nos, quod et Marcionitae, inconstantiam adscribimus omnipotenti, quem illi hoc modo destruunt ut mutabilem, dum alibi uetat, alibi mandat ? [4] Si quis autem dissimulat illam effigiem aerei serpentis suspensi in modum figuram designasse dominicae crucis a serpentibus id est ab angelis diaboli liberaturae nos, dum per semetipsam diabolum id est serpentem interfectum suspendit, siue quae alia figurae istius expositio dignioribus reuelata est, dummodo apostolus affirmet omnia tunc figurate populo accidisse. Bene, quod idem deus et lege uetuit similitudinem fieri et extraordinario praecepto serpentis similitudinem indixit. Si eundem deum obseruas, habes legem eius, ne feceris similitudinem. Si et praeceptum factae postea similitudinis respicis, et tu imitare Moysen, ne facias aduersus legem simulacrum aliquod, nisi et tibi deus iusserit.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De Idololatria
Traductions de cette œuvre
De l'idolatrie Comparer
On Idolatry Comparer
Über den Götzendienst (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Einleitung: Kathechteische Schriften (Über die Schauspiele, Über die Idolatrie, über den weiblichen Putz, An die Märtyrer, Zeugnis der Seele, über die Busse, über das Gebet, über die Taufe, gegen die Juden, Aufforderung zur Keuschheit)
Elucidation - On Idolatry

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2023 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité