• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Tertullien (160-220) Ad Scapulam

III.

[1] Tamen, sicut supra diximus, doleamus necesse est, quod nulla ciuitas impune latura sit sanguinis nostri effusionem; sicut et sub Hilariano praeside, cum de areis sepulturarum nostrarum acclamassent: 'Areae non sint!' Areae ipsorum non fuerunt: messes enim suas non egerunt. [2] Ceterum et imbres anni praeteriti quid commemorauerint genus humanum apparuit, cataclysmum scilicet et retro fuisse propter incredulitates et iniquitates hominum; et ignes qui super moenia Carthaginis proxime pependerunt per noctem, quid minati sint, sciunt qui uiderunt; et pristina tonitrua quid sonuerint, sciunt qui obduruerunt. [3] Omnia haec signa sunt imminentis irae Dei, quam necesse est, quoquo modo possumus, ut et nuntiemus et praedicemus, et deprecemur interim localem esse. Vniuersalem enim et supremam suo tempore sentient, qui exempla eius aliter interpretantur. Nam et sol ille in conuentu Vticensi extincto paene lumine adeo portentum fuit, ut non potuerit ex ordinario deliquio hoc pati, positus in suo hypsomate et domicilio. Habetis astrologos. [4] Possumus aeque et exitus quorumdam praesidum tibi proponere, qui in fine uitae suae recordati sunt deliquisse, quod uexassent Christianos. Vigellius Saturninus, qui primus hic gladium in nos egit, lumina amisit. Claudius Lucius Herminianus in Cappodocia, cum indigne ferens uxorem suam ad hanc sectam transisse, Christianos crudeliter tractasset, solusque in praetorio suo uastatus peste, conuiuis uermibus ebulisset: 'Nemo sciat, aiebat, ne gaudeant Christiani aut sperent Christianae.' Postea cognito errore suo, quod tormentis quosdam a proposito suo excidere fecisset, paene Christianus decessit. Caecilius Capella in illo exitu Byzantino: 'Christiani gaudete!' exclamauit. [5] Sed qui sibi uidentur impune tulisse, uenient in diem diuini iudicii. Tibi quoque optamus admonitionem solam fuisse, quod, cum Adrumeticum Mauilum idem Caecilius ad bestias damnasset, statim haec uexatio subsecuta est, nunc ex eadem causa interpellatio sanguinis. Sed memento de cetero.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Ad Scapulam
Traductions de cette œuvre
À Scapula Comparer
An Scapula (BKV) Comparer
To Scapula Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Elucidations - To Scapula

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2023 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité