• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Tertullien (160-220) De fuga in persecutione De Fuga in Persecutione

IV.

[1] Igitur si constat, a quo persecutio eveniat, possumus iam consultationem tuam inducere et determinare ex hoc ipso praetractatu fugiendum in persecutione non esse. Si enim persecutio a deo evenit, nullo modo fugiendum erit, quod a deo evenit, sicut duplex ratio defendit, quia neque debeat devitari neque possit evadi, quod a deo evenit. Non debet devitari, quia bonum; necesse est enim bonum esse omne, quod deo visum est. Et numquid ideo in Genesi sic positum est: Et vidit deus, quia bonum est, non quod ignoraret bonum esse, nisi vidisset, sed ut hoc sono portenderet bonum esse, quod deo visum est? Multa quidem sunt, quae a deo eveniunt et alicuius malo eveniunt ---- immo bonum est ideo, quia a deo venit ut divinum, rationale; quid enim divinum non rationale, non bonum? quid bonum non divinum? ---- [2] si autem sensui cuiusque videtur, non sensus hominis praeiudicat statui rerum, sed status sensui; status enim unusquisque certum quid est et dat sensui legem ita sentiendi statum sicut est. Si autem statu quidem bonum, quod a deo venit ---- nihil enim a deo non bonum, quia divinum, quia rationale ----, sensui vero malum videtur, erit status in tuto, sensus in vitio. Statu optima res pudicitia et veritas et iustitia, quae a multorum sensu displicent; numquid ideo status sensui addicitur? [3] Ita et persecutio statu bona est, quia divina et rationalis dispositio, sensui eorum vero, quorum malo venit, displicet. Sed qui de[s]t etiam illud malum rationale apud deum haberi, cum quis in persecutione evertitur de salute, sicut et bonum illud ratione contingere, cum quis ex persecutione proficit in salute ---- nisi si inrationaliter quis aut perit apud dominum aut salvus est ----, is non poterit persecutionem malum dicere, quae etiam in mali parte bonum est, dum ratione administratur. [4] Ita si bonum persecutio quoquo modo, quia de statu constat, merito definimus, quod bonum est, vitari non oportere, quia delictum sit, quod bonum est, recusare, eo amplius, quod deo visum est, iam vero nec posse vitari, quia a deo evenit, cuius voluntas non vitari poterit. eo [ad]igitur qui putant fugiendum, aut malum exprobrant deo, si persecutionem uti malum fugiunt ---- bonum enim nemo devitat ----, aut fortiores se deo existimant, qui putant se evadere posse, si deus tale aliquid voluerit evenire.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De Fuga in Persecutione
Traductions de cette œuvre
De Fuga in Persecutione Comparer
De la fuite pendant la persécution Comparer
Über das Fliehen in der Verfolgung. (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Elucidations - De Fuga in Persecutione

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2023 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité