• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Tertullien (160-220) De fuga in persecutione De Fuga in Persecutione

V.

[1] 'Sed quod meum est', inquit, 'fugio, ne peream, si negavero; illius est, si voluerit, etiam fugientem me reducere in medium.' Hoc mihi prius responde: certus es te negaturum, si non fugeris, an incertus? Si enim certus, iam negasti, quia praesumendo te negaturum id despopondisti, de quo praesumpsisti, et vane iam fugis, ne neges, qui, si negaturus es, iam negasti; [2] si vero incertus es, cur non ex aequalitate incerti metus inter utrumque eventum etiam confiteri te posse praesumis et salvum magis fieri, quominus fugias, sicut negaturum te praesumis, ut fugias? Iam nunc aut in nobis est utrumque aut totum in deo; si in nobis aut confiteri aut negare, cur non id praesumimus, quod est melius, id est confessuros nos? ---- nisi si vis confiteri, patiaris; nolle autem confiteri negare est ----; [3] si vero in deo totum est, cur non totum relinquimus arbitrio eius, agnoscentes virtutem et potestatem, quod possit nos sicut fugientes educere in medium, ita et non fugientes, immo et in medio populo conversantes obumbrare? [4] Quale est, ut ad fugiendum deo honorem reddas, qui possit te etiam fugientem producere in medium, ad constandum autem inhonores illum desperans potentiam protectionis ab illo? Quanto magis ex hac parte, constantiae et fiduciae in deum, dicis: 'Ego quod meum est facio: non discedo; deus si voluerit, ipse me proteget'! Hoc potius nostrum est, stare sub dei arbitrium quam fugere sub nostro. [5] Rutilius sanctissimus martyr cum totiens fugisset persecutionem de loco in locum, etiam periculum, ut putabat, nummis redemisset, post totam securitatem, quam sibi prospexerat, ex inopinato apprehensus et praesidi oblatus, tormentis dissipatus ---- credo pro fugae castigatione ----, dehinc ignibus datus passionem, quam vitarat, misericordiae dei rettulit. Quid aliud voluit dominus nobis demonstrare hoc documento quam fugiendum non esse, quia nihil fuga prosit, si deus nolit?

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De Fuga in Persecutione
Traductions de cette œuvre
De Fuga in Persecutione Comparer
De la fuite pendant la persécution Comparer
Über das Fliehen in der Verfolgung. (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Elucidations - De Fuga in Persecutione

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2023 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité