• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Tertullien (160-220) De ieiunio adversus psychicos De ieiunio adversus Psychicos

II.

1. Nam quod ad ieiunia pertineat, certos dies a deo constitutos opponunt, ut cum in Leuitico praecipit dominus Moysi decimam mensis septimi diem placationis, sancta, inquiens, erit uobis dies, et uexabitis animas uestras, et omnis anima, quae uexata non fuerit in illa die, exterminabitur de populo suo. 2. Certe in euangelio illos dies ieiuniis determinatos putant, in quibus ablatus est sponsus, et hos esse iam solos legitimos ieiuniorum Christianorum abolitis legalibus et propheticis uetustatibus. Vbi uolunt enim, adgnoscunt quid sapiat lex et prophetae usque ad Iohannem. 3. Itaque de cetero indifferenter ieiunandum ex arbitrio, non ex imperio nouae disciplinae, pro temporibus et causis uniuscuiusque; sic et apostolos obseruasse, nullum aliud imponentes iugum certorum et in commune omnibus obeundorum ieiuniorum, proinde nec stationum, quae et ipsae suos quidem dies habeant quartae feriae et sextae, passiue tamen currant, neque sub lege praecepti neque ultra supremam diei, quando et orationes fere hora nona concludat de Petri exemplo, quod Actis refertur. 4. Xerophagias uero nouum adfectati officii nomen et proximum ethnicae superstitioni, quales castimoniae Apim, Isidem et Magnam Matrem certorum eduliorum exceptione purificant, cum fides libera in Christo ne Iudaicae quidem legi abstinentiam quorundam ciborum debeat, semel in totum macellum ab apostolo admissa, detestatore eorum qui sicut nubere prohibeant, ita iubeant cibis abstinere a deo conditis. 5. Et ideo non esse iam tunc praenotatos in nouissimis temporibus abscedentes a fide, intendentes spiritibus mundi seductoribus, doctrinis mendaciloquorum inustam habentes conscientiam. Quibus, oro te, ignibus? Credo, quibus nuptias saepe deducimus et cenas quotidie coquimus? 6. Sic et cum Galatis nos quoque percuti aiunt obseruatores dierum et mensium et annorum. Iaculantur interea et Esaiam pronuntiasse: non tale ieiunium dominus elegit, id est non abstinentiam cibi, sed opera iustitiae, quae subtexit; et ipsum dominum in euangelio ad omnem circa uictum scrupulositatem compendio respondisse, non his communicari hominem quae in os inferantur, sed quae ex ore proferantur, cum et ipse manducaret et biberet usque in notationem: ecce homo uorator et potator! 7. Sic et apostolum docere, quod esca nos deo non commendet, neque abundantes, si edamus, neque deficientes, si non edamus. His et huiusmodi sensibus eo iam subtiliter tendunt, ut unusquisque pronior uentri possit superuacua nec adeo necessaria existimare sublati uel deminuti uel demorati cibi officia, praeponente scilicet deo iustitiae et innocentiae opera. 8. Et scimus, quales sint carnalium commodorum suasoriae, quam facile dicatur: opus est de totis praecordiis credam, diligam deum et proximum tamquam me. In his enim duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae, non in pulmonum et intestinorum meorum inanitate.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De ieiunio adversus Psychicos
Traductions de cette œuvre
Du jeune Comparer
On Fasting Comparer
Über das Fasten, gegen die Psychiker (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Elucidations - On Fasting

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2023 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité