• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Jérôme de Stridon (347-420) Vita Malchi Vita Malchi monachi captivi

III

[Malchi historia.]

«Ego», inquit, «mi nate, Nisibeni agelli colonus, solus parentibus fui. Qui cum me quasi stirpem generis sui et heredem familiae ad nuptias cogerent, monachum potius me velle esse respondi. Quantis pater minis, quantis mater blanditiis persecuti sint, ut pudicitiam proderem, haec res sola indicio est, quod et domum et parentes fugi. Et quia ad orientem ire non poteram propter vicinam Persidem et Romanorum militum custodiam, ad occidentem verti pedes pauxillum nescioquid portans viatici, quod me ab inopia tantum defenderet. Quid multa? Perveni tandem ad eremum Calchidos, quae inter Immas et Beroeam magis ad austrum sita est. Ibi repertis monachis eorum me magisterio tradidi manuum labore victum quaeritans lasciviamque carnis refrenans ieiuniis.

Post multos annos incidit mihi cogitatio, ut ad patriam pergerem et, dum adhuc viveret mater (iam enim patrem mortuum audieram), solarer viduitatem eius et exinde venumdata possessiuncula partem erogarem pauperibus, partem monasterio constituerem - (quid erubesco confiteri infidelitatem meam?) partem in sumptuum meorum solacia reservarem. Ob hoc clamare coepit abbas meus diaboli esse temptationem et sub honestae rei occasione latere antiqui hostis astutias. Hoc esse canem reverti ad vomitum suum; sic multos monachorum deceptos; numquam diabolum aperta fronte se prodere. Proponebat mihi exempla de scripturis plurima, inter quae illud, quod initio Adam quoque et Evam spe divinitatis supplantaverit. Et cum persuadere non posset, provolutus genibus obsecrabat, ne se desererem, ne me perderem, ne aratrum tenens post tergum respicerem. Vae mihi misero: vici monitorem pessima victoria reputans illum non meam salutem, sed suum solacium quaerere. Prosecutus ergo me de monasterio, quasi funus efferret, et ad extremum valedicens ‹Video›, ait, ‹te, fili, Satanae notatum cauterio. Non quaero causas; excusationes non recipio. Ovis, quae de ovili egreditur, lupi statim morsibus patet.›

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Vita Malchi monachi captivi
Traductions de cette œuvre
Leben und Gefangenschaft des Mönches Malchus (BKV) Comparer
Vie de Saint Malc Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2023 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité