• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Tertullien (160-220) De baptismo

II

[1] Sedenim quanta vis est perversitatis ad fidem labefactandam vel in totum non recipiendam, ut ex his eam impugnet ex quibus constat. nihil adeo est quod obduret mentes hominum quam simplicitas divinorum operum quae in actu videtur, et magnificentia quae in effectu repromittitur. et hinc quoque, quoniam tanta simplicitate, sine pompa sine apparatu novo aliquo, denique sine sumptu, homo in aqua demissus et inter pauca verba tinctus non multo vel nihilo mundior resurgit, eo incredibilis existimatur consecutio aeternitatis. [2] mentior si non e contrario idolorum sollemnia vel arcana de suggestu et apparatu deque sumptu fidem et auctoritatem sibi extruunt. pro misera incredulitas, quae denegas deo proprietates suas, simplicitatem et potestatem. quid ergo? nonne mirandum est lavacro dilui mortem? quia mirandum est, idcirco non creditur? atquin eo magis credendum est: qualia enim decet esse opera divina nisi super omnem admirationem? nos quoque ipsi miramur, sed quia credimus. ceterum incredulitas miratur quia non credit: miratur enim simplicia quasi vana, magnifica quasi impossibilia. .[3] et sit plane ut putas: satis ad utrumque divina pronuntiatio praecucurrit: Stulta mundi elegit deus ut confundat sapientiam eius: et, Quae difficilia penes homines facilia penes deum. nam si deus et sapiens et potens, quod etiam praetereuntes eum non negant, merito in adversis sapientiae potentiaeque, id est in stultitia et impossibilitate, materias operationis suae instituit: quoniam virtus omnis ex his causam accipit a quibus provocatur.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De baptismo
Traductions de cette œuvre
Du baptême Comparer
On Baptism Comparer
Über die Taufe (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Einleitung: Kathechteische Schriften (Über die Schauspiele, Über die Idolatrie, über den weiblichen Putz, An die Märtyrer, Zeugnis der Seele, über die Busse, über das Gebet, über die Taufe, gegen die Juden, Aufforderung zur Keuschheit)
Elucidation - On Baptism

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2023 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité