• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) Ad Scapulam

V.

[1] Crudelitas uestra gloria est nostra. Vide tantum ne hoc ipso, quod talia sustinemus, ad hoc solum uideamur erumpere, ut hoc ipsum probemus, nos haec non timere, sed ultro uocare. Arrius Antoninus in Asia cum persequeretur instanter, omnes illius ciuitatis Christiani ante tribunalia eius se manu facta obtulerunt. Tum ille, paucis duci iussis, reliquis ait: Ὦ δεῖλοι, εἰ θέλετε ἀποθνήσκειν, κρημνοὺς ἢ βρόχους ἔχετε. [2] Hoc si placuerit et hic fieri, quid facies de tantis milibus hominum, tot uiris ac feminis, omnis sexus, omnis aetatis, omnis dignitatis, offerentibus se tibi? Quantis ignibus, quantis gladiis opus erit! Quid ipse Carthago passura est, decimata a te, cum propinquos, cum contubernales suos illic unusquisque cognouerit, cum uiderit illic fortasse et tui ordinis uiros et matronas, et principales quasque personas, et amicorum tuorum uel propinquos uel amicos? [3] Parce ergo tibi, si non nobis. Parce Carthagini, si non tibi. Parce prouinciae, quae uisa intentione tua obnoxia facta est concussionibus et militum et inimicorum suorum cuiusque. [4] Magistrum neminem habemus, nisi solum Deum. Hic ante te est, nec abscondi potest, sed cui nihil facere possis. Ceterum quos putas tibi magistros, homines sunt et ipsi morituri quandoque. Nec tamen deficiet haec secta, quam tunc magis aedificari scias, cum caedi uidetur. Quisque enim tantam tolerantiam spectans, ut aliquo scrupulo percussus et inquirere accenditur, quid sit in causa, et ubi cognouerit ueritatem et ipse statim sequitur.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Ad Scapulam
Übersetzungen dieses Werks
À Scapula vergleichen
An Scapula (BKV) vergleichen
To Scapula vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Elucidations - To Scapula

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2023 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung