• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) De monogamia De Monogamia

V.

[1] Haec quantum ad primordiorum testimonium et originis nostrae patrocinium et divinae institutionis praeiudicium. Quae utique lex est, non monimentum, quoniam, si ita factum est a primordio, invenimus nos ad initram dirigi a Christo, sicut in quaestione repudii dicens illud propter duritiam ipsorum a Moyse esse permissum, ab initio autem non ita fuisse, sine dubio ad initium revocat matrimonii individuitatem; ideoque quos deus ab initio coniunxit in unam carnem duos, hodie homo non separabit. [2] Dicit et apostolus scribens ad Ephesios deum proposuisse in semetipso ad dispensationem adimpletionis temporum ad caput, id est ad initium, reciprocare universa in Christo, quae sunt super caelos et super terras in ipso. [3] Sic et duas Graeciae litteras, summam et ultimam, sibi induit dominus, initii et finis concurrentium in se figuras, uti, quemadmodum A ad Ω <usque volvitur et rursus Ω ad A> replicatur, ita ostenderet in se esse et initii decursum ad finem et finis reoursum ad initium, ut omnis dispositio in eo desinens, per quem coepta est, per sermonem scilicet dei, qui[a] caro factus est, proinde desinat, quemadmodum et coepit. [4] Et adeo in Christo omnia revocantur ad initium, ut et fides reversa sit a circumcisione ad integritatem carnis illius, sicut ab initio fuit, et libertas ciborum et sanguinis solius abstinentia, sicut ab initio fuit, et matrimonii individuitas, sicut ab initio fuit, et repudii cohibitio, quod ab initio non fuit; et postremo totus homo in paradisum revocatur, ubi ab initio fuit. [5] Cur ergo vel monogamum illo debeat Adam referre, qui [non] potest tam integrum quam inde dimissus est? Quantum pertinet itaque ad initii restitutionem, id a te exigit et dispositionis et spei tuae ratio, quod ab initio fuit; secundum initium, quod tibi et in Adam censetur , elige, in quo eorum initium tuum deputes: in ambobus te sibi monogamiae censura defendit. [6] Sed et si initium transmittit ad finem ut A ad Ω, quomodo finis remittit ad initium <ut Ω ad A>, atque ita census noster transfertur in Christum, animalis in spiritalem, quia non primo, quod spiritale est, sed quod animale, dehinc quod spiritale, proinde videamus, an id ipsum debeas huic quoque censui secundo, an in eandem te formam conveniat novissimus quoque Adam in quam et primus, quando novissimus Adam, id est Christus, innuptus in totum, quod etiam primus Adam ante exilium. [7] Sed donato infirmitati tuae carnis suae exemplo perfectior Adam, id est Christus, eo quoque nomine perfectior qua integrior, volenti quidem tibi spado occurrit in carne; si vero non sufficis, monogamus incurrit in spiritu, unam habens ecclesiam sponsam secundum figuram, quam apostolus illud magnum sacramentum interpretatur, in Christum et ecclesiam, competentes carnali monogamiae per spiritalem. [8] Vides igitur, quemadmodum etiam in Christo novas censum non possis eum sine monogamiae professione deferre, nisi carne sis, quod spiritu ille est, licet et quod fuit carne, aeque esse debueris.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De Monogamia
Übersetzungen dieses Werks
De la monogamie vergleichen
On Monogamy vergleichen
Über die einmalige Ehe (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Elucidations - On Monogamy

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2023 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung