• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) De oratione De Oratione

III.

[1] Nomen Dei Patris nemini proditum est. Etiam qui de ipso interrogauerat Moyses, aliud quidem nomen audierat. Nobis reuelatum est in Filio. Et quis enim filius non patris nomen est? Ego ueni, inquit, in nomine Patris et rursus, Pater, glorifica nomen tuum et apertius: Nomen tuum manifestaui hominibus. [2] Id ergo ut sanctificetur postulamus, non quod deceat homines bene Deo optare, quasi sit et alius de quo ei possit optari aut laboret nisi optemus; plane benedici Deum omni loco ac tempore condecet ob debitam semper memoriam beneficiorum eius ab omni homine: sed et hoc benedictionis uice fungitur. [3] Ceterum quando non sanctum et sanctificatum est per semetipsum nomen Dei, cum ceteros sanctificet ex semetipso? Cui illa angelorum circumstantia non cessant dicere Sanctus, sanctus, sanctus! Proinde igitur et nos, angelorum si meminerimus candidati, iam hinc caelestem illam in Deum uocem et officium futurae claritatis ediscimus.

[4] Hoc quantum ad gloriam Dei. Alioquin quantum ad nostram petitionem, cum dicimus SANCTIFICETVR NOMEN TVVM, id petimus, ut sanctificetur in nobis qui in illo sumus, simul et in ceteris quos adhuc gratia Dei expectat, ut et huic praecepto pareamus orando pro omnibus, etiam pro inimicis nostris. Ideoque suspensa enuntiatione non dicentes 'sanctificetur in nobis' 'in omnibus' dicimus.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De Oratione
Übersetzungen dieses Werks
De l'oraison dominicale vergleichen
On Prayer vergleichen
Über das Gebet (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Einleitung: Kathechteische Schriften (Über die Schauspiele, Über die Idolatrie, über den weiblichen Putz, An die Märtyrer, Zeugnis der Seele, über die Busse, über das Gebet, über die Taufe, gegen die Juden, Aufforderung zur Keuschheit)

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2023 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung