• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) Adversus Valentinianos

5

[1] mihi autem cum archetypis erat limes principalium magistrorum, non cum affectatis ducibus passivorum discipulorum. nec undique dicemur ipsi nobis finxisse materias quas tot iam viri sanctitate et praestantia insignes, nec solum nostra antecessores sed ipsorum haeresiarcharum contemporales, instructissimis voluminibus et prodiderunt et retuderuntut Iustinus, philosophus et martyr; ut Miltiades, ecclesiarum sophista; ut Irenaeus, omnium doctrinarum curiosissimus explorator; ut Proculus noster, virginis senectae et Christianae eloquentiae dignitas, quos in omasi opere fidei quemadmodum in isto optaverim adsequi; [2] aut si in totum haereses non sunt, ut qui eas pellunt finxisse credantur, mentietur apostolus praedicator illarum. porro si sunt, non aliae erunt quam quae retractantur. nemo tam otiosus fertur, stilo ut materias habens fingat.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Adversus Valentinianos
Translations of this Work
Against the Valentinians Compare
Contre les Valentiniens Compare
Gegen die Valentinianer. (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2023 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy