• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) De pudicitia De Pudicitia

III.

[1] Sed prius decidam intercedentem ex diuerso responsionem ad eam paenitentiae speciem, quam cum maxime definimus uenia carere. « Si enim, inquiunt, aliqua paenitentia caret uenia, iam nec in totum agenda tibi est. Nihil enim agendum est frustra. [2] Porro frustra agetur paenitentia, si caret uenia. Omnis autem paenitentia agenda est. Ergo omnis ueniam consequatur, ne frustra agatur, quia non ent agenda, si frustra agatur. Porro frustra agitur, si uenia carebit. » [3] Merito itaque opponunt, quod huius quoque paenitentiae fructum, id est ueniam, in sua potestate usurpauerunt. Quantum enim ad illos, a quibus pacem humanam consequitur, . Quantum autem ad nos, qui solum Dominum meminimus delicta concedere, et utique mortalia, non frustra agetur. [4] Ad Dominum enim remissa et illi exinde prostrata, hoc ipso magis operabitur ueniam, quod eam a solo Deo exorat, quod delicto suo humanam pacem sufficere non credit, quod ecclesiae mauult erubescere quam communicare. [5] Adsistit enim pro foribus eius et de notae exemplo ceteros admonet et lacrimas fratrum sibi quoque aduocat et redit plus utique negotiata, compassionem scilicet quam communicationem. Et si pacem hic non metit, apud Dominum seminat. [6] Nec amittit, sed praeparat fructum. Non uacabit ab emolumento, si non uacauerit ab officio. Ita nec paenitentia huiusmodi uana nec disciplina eiusmodi dura est. Deum ambae honorant. Illa nihil sibi blandiendo facilius impetrabit, ista nihil sibi adsumendo plenius adiuuabit.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De Pudicitia
Translations of this Work
De la pudicité Compare
On Modesty Compare
Über die Ehrbarkeit (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Elucidations - On Modesty

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2023 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy